Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., CAPUT I.
1 | Ea postquam Neroni nuntiata sunt in Achaiae partibus sito, qui tragicorum carminum meditatione contenderat, ut de pluribus scenicam coronam referret: nescias, quo magis turpis, utrum quod in scenam imperator prodiret, an quod scenam suis flagitiis impleret, qui turparet Orestem canendo, et parricidio repraesentaret, gravis cum invasit metus. |
2 | Non illa ludorum similia, sed bellorum suprema pertimescentem, ut aliquando a theatralium voluptatum obscenitate, et parricidalis amentiae furore resipisceret, atque ad curas reipublicae conversus, intra se fremeret et desaeviret, quod incuria ducis potius, quam virtute adversariorum tantam cladem respublica Romana acceperit. |
3 | Tentabat quidem simulare audaciam, sed redarguebat timor, et quasi speciem magnanimitatis praetexere, ut supra aerumnam negotiorum mentem haberet. |
4 | Sed distringebatur animi sollicitudine, quem demendae ignominiae belloque conficiendo legeret ducem. |
5 | Urgebant Iudaeam ultimae labis futura excidia, ut Nero regalem personam indueret, et providi consultoris voce, salubrem exprimeret sententiam. |
6 | Vespasianum solum esse cui summa militiae orientis in partibus iure committeretur, virum ab adolescentia militiae triumphalis inveteratum stipendiis, qui impacatas Gallias Germanorum tumultu, et ferocia genuinae temeritatis in bellum relapsas, pace diuturna composuerat. |
7 | Britanniam quoque inter undas adhuc latentem Romano imperio armis acquisiverat: cuius triumphatae opibus Roma ditior, Claudius consultior, Nero fortior aestimabatur. |
8 | Itaque quarum gentium bella non viderant, subiugatarum tropaea celebraverant. |
9 | Sub hoc duce (iterum dico) Nero terribilis erat, Nero metuendus, potens foris, tutus domi: aequatis inter se Vespasiani fide ac fortitudine. |
10 | Quantus iste vir, cuius armis vitia Neronis apud exteras gentes abscondebantur, ut ludibrium rerum humanarum, et eiuratae impuritatis opprobrium, triumphis quoque illustraretur! Cum praeliandum itaque in ultimis Romani orbis esset confiniis, Vespasianus ex omnibus eligebatur. |
11 | Cum bellum depositum foret, Vespasianus prae caeteris sociabatur, ne vel publicus superesset hostis, vel domesticus obreperet insidiator. |
12 | Dignus qui stipendiis militis regnum praeveniret. |
13 | Docebat fidem, praeferebat virtutem. |
14 | Invitus misit hunc Nero, qui sibi auferebat praesidium: sed arctabatur futuris scelerum suorum poenis, ut se tanto dissociatum comitatu ducis, inermem relinqueret. |
15 | Numquam profecto Galba aspirandi ad imperium studia usurpasset, nisi Vespasianum absentem comperisset. |
16 | Sed procuravit hoc Deus, ut in Syriam dirigeretur vir, qui et Iudaeorum insolentiam supremo gentis excidio captivitatisque dedecore labefactaret, et Neronem auxilio destitueret: licet nullius virtus statutis afferre possit coelestibus impedimentum. |
17 | Demens tamen Nero cum Iudaeorum bello afflictam Romani exercitus validam manum cognovisset, adversus Christianos insurrexit, ut ei debitus finis appropinquaret. |