monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., , XVI. <<<     >>> XVIII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., CAPUT XVII.

1 Angusto itaque in loco omnes adorsi, peremerunt Iudaeorum decem millia.
2 Quod facile fuit, ut praeventi ab armatis inermes perirent.
3 Et quidem eius immanitatis exemplum recens, Scythopoli etiam in maius processerat, quo incitatos Damascenos reor.
4 Nam cum Iudaei finitima quaeque popularentur, venerunt Scythopolim, atque illic inhabitantes Iudaeos tentare adorsi, adversarios experti sunt, quos sibi fidos arbitrabantur, quoniam more ingenii humani, praeponderatur apud eos salutis cura, necessitudini: secundis igitur constituentes tribule collegium, praeferunt inhabitantium societatem, tribulibus cladem minantur.
5 Quod suspectum gentilibus, quia promptioribus studiis odiorum in suos exsecutio praetendebatur: ne simulationis specie dolus adornaretur, atque urbem incautioribus accolis noctu adorirentur, prostratisque omnibus gentibus, apud Iudaeos sibi gratiam reconciliarent: ac per hoc si vellent fidem suam etiam circa gentiles probare, cum omni generatione sua urbe excederent, vicinumque peterent nemus.
6 Quo facto, per biduum quieverunt Scythopolitae, ut portio Iudaeorum suspicionem deponeret, indueret securitatem.
7 Tertia nocte cum iam praesumpta fides gentilibus removisset sollicitudinem, incautis et dormientibus vis illata, decemque et tribus millibus hominum necatis: quaecumque etiam habuerunt, direpta sunt.
Ambrosius HOME

bnf13367.241