Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., CAPUT XVI.
1 | Sed non omnium Iudaeorum illa exsultatio erat. |
2 | Nam fuere, qui se post illam non pugnam Ceslii, sed aerumnam quasi de supremo periculo navigit mergentis eripere gestirent, atque enatare de civitatis naufragio, ac prae caeteris Custobarus et Saulus frater cum Philippo principe militiae regis Agrippae: hi fugientes ad Cestium sese contulere, petentes ut ad Neronem in Achaiam dirigerentur. |
3 | Quod Cestius volens accepit, nec postulata abnuit, ut per ipsos Caesar edoceretur, causam belli Florum fuisse; sibi vim maxime necessitatis bello incubuisse, ut inopinata conspirantium multitudine exercitus circumveniretur: quem magis consilio ducis ereptum periculo, quam implicatum linqueret. |
4 | Tentasse Cestium excitata in Florum odia sedare, sed nequivisse. |
5 | Itaque incidisse bellum, non intulisse. |
6 | Haec enim mandata erant, ut commotione omni Caesaris in Florum excitata, minui circa se speraret Caesaris offensionem, quam male gestae rei conscientia pertimescebat. |
7 | Ita autem plerique perterriti sunt Romani clade exercitus, ut Damasceni metuentes suspectae societatis contagia, propter habitationis consortium interficerent Iudaeos in gymnasio congregatos qui secum urbem incolebant: quod illi vel suspicione vel dolo iam dudum procuraverant, ut a gentilibus coetibus segregarentur, ne quid per noctem novarent, vel ut exsilio soli paterent. |
8 | Summo sane mysterio silentii, ut ne ad uxores quidem suas conatus istiusmodi tractus mearet. |
9 | Quoniam ipsae quoque ex parte maxima Iudaeorum cultibus admiscebantur. |