Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., CAPUT XV.
1 | Simon quoque ascendentes Romanos propinquae urbis impedimentis exuit. |
2 | Unde et Cestius in regione sese triduo tenuit. |
3 | Qua mora circumfusi hostes, et in superioribus siti, ingressus speculabatur universos, ne quis impune irrumperet. |
4 | Quod considerans, non sine multa clade utriusque partis tentari nequire, misit suos rex Agrippa Lorcyum et Phoebam, qui dicerent populo, veniabile, quidquid ab eis esset adversum Romanos flagitii commissum, si modo in reliquum positis armis, sibi consulerent: aestimans, quod vel universis suadendum crederet ut praelio renuntiarent, vel partem caeteris avellendam. |
5 | At contra seditiosi, metu ne eorum alterum procederet, legatos adorsi Phoebam interfecere: Lorcyus autem excepto vulnere, vix evadere potuit. |
6 | Videns Cestius huiusmodi in urbe contentiones, quibus alii in legatos insurgerent, alii Romanos urbe suscipiendos suaderent, irrumpere conatus, usque Hierosolymam resistentes repulit: et ipse ad tertium stadium memoratae urbis cum exercitu appropinquavit, atque illic exegit triduum. |
7 | Quarto die impetu facto, ingressus Bethesdam illico incendit, et Cenopolim. |
8 | Qui conscendens ad superiora urbis, refugientibus in interiora seditiosis, si irrumpendum in urbem putasset, haud dubie omne bellum esset solutum. |
9 | Denique plerosque Ananus Ionathae filius collocaverat, ut invitarent Romanos vocibus suis, quasi portas reseraturi. |
10 | Sed dum Cestius vel revocatur a Prisco, vel plerisque centurionibus qui corrupti a Floro, bellum adolescere cupiebant, vel parum credit, Ananus cum suis muro deiicitur. |
11 | Quibus ad sua refugientibus, locum eorum seditiosi occupavere: Romanique quinque diebus tentantes diversos aditus, cum impossibilem sibi cernerent irruptionem, electis validioribus quibusque et sagittariis, a septemtrionali latere templum petebant: Iudaei quoque non feriabantur praeliantes fortiter, et repulsis crebro hostibus elatiores. |
12 | Ad postremum tamen multitudine sagittarum vulnerati alii, alii percussi et territi, cessere: Romanis murum suffodere, et portam incendere templi adorsis. |
13 | Magna seditiosos formido incesserat, et quaedam mentium consternatio: denique plurimi quasi continuo periturae urbis excidio se subtrahebant fuga; nec consistere ausi, dederant populo confidentiam, ut discedentibus eis quorum circumvallatus fuerat multitudine, tamquam iam liber, et quadam exutus improborum obsidione circa portas sese infunderet; quibus apertis Cestium reciperet, quasi non oppugnatum urbem, sed defensum venisset: sed ipsum quoque Cestium subito quidem invasit stupor, ut nec desperationem improborum, nec studium plebis intueretur. |
14 | Qui si paulisper coeptis incubuisset, bellum depulerat, urbem ceperat. Sed adversa (quantum intelligi datur) Iudaeis voluntas Dei, imminentem belli exitum comperendinavit, donec complures ac pene universos Iudaicae gentis ruina involveret. |
15 | Exspectabatur (ut reor) ut omne nefas scelerum enormitasque cresceret, et impietatis incremento supremorum adaequaret mensuram flagitiorum. |
16 | Quid fuit illud, quod cum perurgere debuerat Cestius, subito exercitum revocavit, solvitque obsidionem? Quia repentina contra exspectatum commutatione rerum, fracti animi bonorum, et erecti latronum sumpsere fiduciam; atque a fuga ad insequendum regressi, invadunt posteriora agminis, multosque illic confuse ruentes equitum et peditum obtruncavere. |
17 | Et iam inclinaverat dies: unde metuens Cestius noctis propinquitatem et tenebrarum caliginem, quibus amplius fiderent gnari locorum, quo incertos regionis undique urgerent, vallum ante urbem constituit, sequentique die cum hostem relinqueret, in sese armavit, ut discessionis eius causam metum arbitrarentur. |
18 | Circumfusi itaque latrones a lateribus, a tergo, postremos caedere; incedentem iaculis exercitum infestare, in confertos missa telorum vis haud facile frustrari. |
19 | Si quis referire audebat, patere vulneri; si quis convertere sese ad infestantem, a suis relinqui, ab hoste claudi. |
20 | Munitior enim semper est, qui sequitur, quam qui praecedit: quia hic pectus tegit, ille hosti terga sua detegit. |
21 | Vehementer igitur Romani urgebantur, tamquam obsessi qui obsessum venerant: nec iam sustinere, aut perpeti poterant, armorum pondere ipsi graves, hostibus velocioribus, quos neque consequi facile erat, et metus summus, ne acies interrumperetur: iniqua ergo certaminis conditione nocere hosti nequibant, cum ipsi graviter afficerentur. |
22 | Haerebat Cestius consilii incertus, cum per totum iter suos conteri videret: etiam plerisque afflictis militiae primoribus, substitit biduo, quasi fessos reparaturus. |
23 | Sed cum magis, ac magis augeri numerum hostium cerneret, et omnia in circuitu referta adversariis, sibique officere quod moraretur, eo quod plures congregarentur; tertio die compendium quaerens transitus facilioris, impedimenta agminis admoveri praecepit: caesa iumenta, pleraque vehicula comminuta, aliaque huiusmodi quae oneri magis quam usui in periculis erant, consumpta aut praecipitata, ut obsidionum instrumenta aut genera telorum, quibus rebus amplius conterrebantur, ne adversum se hostem suis subsidiis armarent. |
24 | Quod ubi animadvertere Iudaei, fugam potius a Romanis quam bellum parari, occupavere itineris angustiora, diffusioribus locis minus instare, prohibere a fronte, a lateribus coarctare, urgere a tergo, cogere in praecipitium, in quod undique conclusi aut lapsi deiiciebantur: plerique obtexere coelum iaculis, operire agmen sagittis, numquam remisso officio, sed sola adversariorum pernicie. |
25 | Iam nec ipsi pedites subsistere poterant; equitibus vero maius periculum, qui per praerupta saxorum ac lubrica labentibus equis devolvebantur, nec ordinem servare poterant angusto impediti tramite. |
26 | Ex altera parte rupes, ex altera praecipitia et fugae locum et defensionis negabant. |
27 | Iudaei contra spe victoriae amplius accendebantur, imminebant fessis, instabant haerentibus, insultabant desperantibus, et prope omnes Romani exercitus delessent copias, nisi nox subvenisset: cuius tenebris bellum impeditum, quam Romani in proximo loco (cui Bethoron nomen) egerunt: ita ut Iudaei circumfusi undique specularentur locorum exitus, ne Romani dilaberentur. |
28 | Cestius aperto itinere diffidens, dolo fugam tentavit. |
29 | Quadraginta itaque elegit viros, quibus evadendi desperatio contemptum mortis infuderat: eos constituit in munitionibus praecepto, ut tota nocte cum strepitu maximo officia praetendentium vallo circumsonarent, ne Iudaeis proficiscentis exercitus apparatus, aliquibus solitis indiciis manifestaretur: quibus sese ipsi quicumque turbantur, prodere solent: silentio autem egrederentur universi, nihil suspectantibus Iudaeis; qui solemnes custodiarum strepitus audirent, ex quibus omnes in loco manere Romanos arbitrarentur: hac fraude eduxit exercitum Cestius: et iam confecerat stadia triginta, usus paucorum in rebus dubiis fide, qui perituri gratias praestare sociis pericula sua, quam perdere malebant. |
30 | Et quidem nox dolum texerat, sed dies prodidit. |
31 | Nam ubi luce diffusa res apertae sunt, et omnis locus in quo habitaverant Romani, vacuus apparuit; impetu facto Iudaei in eos primum quorum simulatis officiis decepti fuerant, irruunt, levique negotio deletis quadraginta viris, exercitum sequuntur, qui et nocte plurimum spatii confecerant, et per diem properantius iter urgebant, ne noctis iam periculis involverentur. |
32 | Plena erat via impedimentorum, quae fugientes Romani derelinquebant, ne iniusto quisquam sub fasce remoraretur: passim iacebant vasa, utensilia, vel etiam bello necessaria, arcubalistae, arietes, caeteraque instrumenta in excisionem urbis adducta, quae sequentes Iudaei praeteribant, ne essent morae: revertentes colligebant, ut his adversum eos uterentur, quorum socii dimisissent. |
33 | Secuti enim usque ad urbem Antipatridem, postea quam praetergressum omnem offendere exercitum Romanum, et comprehendendi spes lapsa; retorquent vestigium, captantesque spolia caesorum, cum triumpho et hymnis Hierosolymam regrediuntur. |
34 | Quibus tantum laetitiae cesserat, ut paucis suorum amissis, quinque millia peditum de exercitu Romano et trecenti equites exstinguerentur. |
35 | Quod gestum est XII anno Imperii Neronis, ut supra memoravimus. |