monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XIII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., , XII. <<<     >>> XIV.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., CAPUT XIII.

1 Fuerunt itaque ex quo egressi sunt ex Aegypto patres, usque ad aedificationem templi quod Salomon condidit, principes sacerdotum XIII qui fiunt anni ducenti et duodecim, quoniam primo qui erat princeps sacerdotum usque ad mortem perseverabat, nec quisquam in locum viventium substituebatur.
2 Postea etiam a viventibus subrogabantur.
3 Ergo isti tredecim per successionem adepti sunt sacerdotium; quibus temporibus et aristocratia fuit et monarchia, Iudicum et Regum potestas.
4 Rursus a Salomone usque ad tempora captivitatis, quando in Syriam populus demigravit, urbe capta temploque exusto, fuerunt sacerdotum principes XVIII per annos quadringentos et sexaginta et menses sex, et dies decem; LXX autem annis post in captivitate fuit populus.
5 Postea Cyrus cum dimitteret populum patrum de regione Assyriorum, et templi aedificandi potestatem daret, etiam sacerdotum principem Iosedech qui simul abductus erat, redire permisit, ut ritus veteris solemnitatis per assueti sacerdotis scientiam reformaretur.
6 Ipse igitur et posteri eius quindecim numero viri, a reditu populi usque ad Antiochum Eupatorem officio functi sunt per ordinem successionis, et principatum sacerdotii repraesentarunt annis CCCCXIV. Primus Antiochus quem supra memoravimus, et dux eius Lysias, occiso Onia sacerdotum principe, in locum eius substituerunt Alchimum in sacerdotium.
7 Qui licet fuerit de Aaron genere, non tamen fuit de ipsa domo.
8 Unde Ananias frater Oniae pergens in Aegyptum, petiit a Ptolemaeo Philometore, et Cleopatra coniuge Philometoris, qui ritus observationis ad Hierosolymitanae solemnitatis similitudinem, in Alexandrinae urbis cultibus inseruerat, ut illic princeps sacerdotum subrogaretur, eo quod Alchimus legitimam non haberet sacerdotii successionem; atque idem tamen exacto triennio defunctus, nec successorem habere meruit, qui abrogaverat legitimae successionis solemnitatem.
9 Fuit itaque septem annis civitas sine principe sacerdotii.
10 Usque ad hoc tempus regressio patrum de terris Assyriorum democratiam tenuit, eo quod per regum iniquitates in captivitatem sese esse deductum Iudaeorum populus recognosceret.
11 Asamonaei postea nacti potestatem populo praesidendi, Ionatham sacerdotum principem constituere, qui per septem annos functus suscepto munere, per insidias Triphonis finem vitae invenit, in cuius locum Simon frater germanus tamquam iure haereditario, per electionem tamen successit, quem generi insidiis inter epulas exstinctum accepimus; a quo ad filium eius Hyrcanum, quem fuga periculo exemerat, praerogativa sacerdotii demigravit.
12 Hyrcano autem Aristobulus, qui etiam regnum memorato adiunxit muneri, ut utriusque esset particeps, et Aristobulo Alexander substitutus est: Penes Alexandrum et regnum et sacerdotium, usque ad diem vitae eius mansit supremum, per septem scilicet et viginti annos, sed plerumque dubio statu: nam et anceps inter ipsum et Demetrium victoria fuit, et odium immane a civibus.
13 Idem moriens Alexander, qui periculosam filiis suis cerneret odiorum suorum haereditatem, Alexandram coniugem suam exercitam usu imperii, et communium assuetudine consiliorum, gratiorem tamen populo quod et adversum viri saevitiam periclitantibus frequenter praesidio fuerit, et coniugi temperamento, regali praeesse voluit gubernaculo: arbitram simul statuens, cuinam potissimum filiorum summum sacerdotium committeretur.
14 Illa Hyrcanum patri substituit in sacerdotium, vel propter maioris aetatis praerogativam, vel quod leniore quam frater ingenio, nullas super regni negotiis matri videretur molestias excitaturus.
15 Aristobulo nihil publicorum commisit officiorum.
16 Sed ille etiam vivente matre, aegritudinis tamen eius occasione in remotis et munitioribus locis regem agebat: quo offensa mater, et Hyrcani querelis anxia, vim morbi aluit, nec ultra novem annos imperii progressa, omnium haeredem Hyrcanum reliquit: non quod servaturum praesumeret, sed ne indignum iuvaret, aut usurpatoris insolentiam iudicio prosperiore accenderet: verum Alexandrae mors etiam Hyrcano sacerdotium regnumque ademit.
17 Nam bello victus, ad munitiora sese contulit, retentisque coniuge et filiis Aristobuli quos in castro invenerat, amplexatus est mutare conditionem, ut ad Aristobulum potestas omnis transiret, et sacerdotium: ipse privatus in domum Aristobuli concederet.
18 Nec tamen diu contentus fuit aulam regiam privatis mutasse aedibus.
19 Nam excitatus ab Antipatro, primo in Arabiam contendit, velut contestatus pacti iniquitatem.
20 Deinde ubi infirmum sibi adversum Romanos quos in sui societatem per Scaurum Aristobulus illexerat, Arabi Regis auxilium advertit, Pompeio venienti querimoniam detulit, qui eludentem Aristobulum, anno iam tertio imperitantem bello perculit, auctoritate cepit, atque ante victoriam custodiae dedit; superatoque eius populo et capta urbe, captivum ipsum cum filiis Romam dirigi praecipiens, Hyrcano sacerdotii dignitatem refudit, atque eum praesidem civibus, absque diademate tamen regnique infulis, statuit.
21 Largus quidem honoris, sed consultor quietis, ne fraternae insolentiae spiritu pax turbaretur.
22 Ita Aristobulus captus licet, Hyrcanum tamen regno exuit; qui quatuor et viginti annos postea maiore usu quam nomine in potestate exegit: nec tamen is finis vitae Hyrcano, qui potestatis fuit.
23 Nam reliquum tempus dedecori cessit, ut supra memoravimus: si quidem superatus praelio, Parthis Euphratem transgredientibus, captus, et Antigono et Aristobuli filio in potestatem datus, truncatisque auribus, nec sic quidem aerumnae miserabilis implevit acerbitatem.
24 Nam post illam in Parthiam quoque abductus exsul, debilis, senex, ludibrium de se barbaris praebuit; et cognito postea, quod Herodes imperitaret, cuius coniugio Mariamne neptis sua potiebatur, in Iudaeam revertitur.
25 Ubi primo summa honoris specie susceptus, quod insidiarum velamen obtenderetur, haud multo post afflicto crimine quod potestatem vellet repetere, interemptus est.
26 Nactus igitur Herodes regnum, quod a Romanis pro oppugnatae vel proditae patriae mercede acceperat, in locum Antigoni qui triennio et tribus mensibus tenuerat imperium, substituit successores in sacerdotium, non Asamonaei generis quos clarioris fuisse prosapiae accepimus, sed ignobiles quosque, quos aut libido aut casus dedisset: tamen fatigatis Alexandrae precibus socrus, vel insimulationibus territus, Ionathan coniugis suae fratrem septem decemque annos agentem sacerdotem creavit, quem mox ipse exitio dedit, suspectum imperii, quod circa eum ingentem populi totius gratiam in dies videret adolescere.
27 Posthabito itaque Ananelo, quem iam ex ignobilibus ante Ionatham in sacerdotium subrogaverat, reliquos per ordinem huiusmodi elegit, de quibus nihil suspectum haberet.
28 Nam quod in affine perpeti non potuerat, quemadmodum non caveret in alienis similia? In huiusmodi ordinationibus Archelaus secutus paternae speciem consuetudinis, angustioris animi tenuit sententiam: more quodam insito mortalibus, ut apud eos minus suspecta sit ignavia hebetiorum, quam gratia bonorum; cum infirmus animus insolentior sit in rebus secundis, prudentior autem noverit vicem referre beneficiis.
29 Igitur a regno Herodis, usque ad Romanum imperium, quod Archelao deiecto, Iudaeam reliquis provinciis associaverat, atque inde usque ad templi excidium et triumphum Titi fuerunt sacerdotum principes viginti et octo, per annos centum et septuaginta.
30 Sane apud plerosque eorum dignitatis sola functio, penes paucos etiam ius potestatis fuit.
31 Liquet igitur in sacerdotium principibus non perseverasse legitimi generis successionem: quia non omnes ex Aaron neque filiis eius, qui in eius subrogati locum, formam praescriptae successionis caeteris dereliquere.
32 Itaque cum avaritia aut perfidia suorum corrupta essent maiorum instituta, violata iura religionis, convulsa aequitatis praesidia; non immerito eos divina deseruit opitulatio, eoque tamquam in vacuum populum omni iniuriarum genere processum, ut seditionibus domesticis in seipsos manus verterent: latrociniis gravibus afflictarentur, et teterrimos sortirentur iudices, ut improbis nequiores succederent: denique Albinus deterrimus habebatur superiorum; sed Floro successore, is inter bonos relatus, qui facem belli extulit, praeliumque inter Iudaeos et Romanos accendit; quae causa supremo templi et urbis excidio fuit.
Ambrosius HOME

bnf13367.241

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., , XII. <<<     >>> XIV.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XIII.