Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., CAPUT XI.
1 | Ardebat omnis Iudaea: Syria quoque provincia omnis in bellum excitata. |
2 | Denique Caesarienses quoscumque habebant Iudaeos interfecerunt: quo dolore excitati, plurimas Syriae urbes Iudaei adorsi debellaverunt: nusquam ius, nusquam religio: nobilior erat, qui plura diripuerat, quasi praemia congerens fortitudinis. |
3 | Erat spectaculum miserabile, cum inhumata corpora passim iacerent in urbibus; pueris commixti senes, mulieres quoque nec propter verecundiam spectantium munimentis quibus pudenda tegerentur, relictis: omnia foeda et plena specie miserabili, quae cum tetrum horrorem excederent gravis ac nefariae crudelitatis, graviora tamen adhuc sibi invicem minitabantur. |
4 | Erat immane latrocinium inter Iudaeos ac Syros, cum spes nulla salutis esset, nisi ut invicem se praevenirent. |
5 | Quae enim civitas, quae non Iudaeos simul et Syros permixtos haberet? Dies in sanguine, noctes in formidine transigebantur: nec odiis, nec avaritiae modus ullus. |
6 | Nam praeter sectarum et cultus diversitatem, quae in malum publicum eruperat, ut e diverso se perditos vellent; avaritia habendi et rapiendi cupido ita animum invaserat, ut nulli, quem praedae studio deputassent neci, parcendum aestimarent. |
7 | Quid de minore numero caesorum loquar? Nam praeter Antiochenos, et Sidonios et Apamenos, difficile quisquam populus, inhabitantes secum Iudaeos non persecutus est. |
8 | Cerassem autem et volentes egredi, usque ad fines proprios prosecuti sunt, ut sine ulla fraude abirent. |
9 | Alexandriae vero orta inter gentiles et Iudaeos contentione, dum Hebraei vindictam reposcerent, ac raptis fascibus congregatum in amphitheatro populum gentilium minitarentur exurere, alia curantem Alexandrum Tiberium praefectum loci in se convertere, ac primo quidem concordiam publicam reformare pacificis tentabat sermonibus. |
10 | Ubi vero irrideri ab his quae sedulo moneret, advertit, nec ullo alio modo tolli posse tantam seditionem, invadendi eos militibus potestatem dedit; qui circumfusos adorsi, maximam per totam urbem stragem fecere: cum alios resistentes, fugientes alios, alios in domibus suis latitantes necarent, neque ulla subiaceret, vel parvulorum misericordia, vel reverentia senum, vel mulierum verecundia. |
11 | Caesa itaque Iudaeorum quinquaginta fere millia: natabant plateae sanguine, repleta erant omnia cadaveribus, crepitabant flammae saevo per urbem incendio, quae Iudaeorum domibus invectae (Matth. XIV, 4), vicina simul depascebant. |
12 | Inflexus tamen Alexander, tandem milites abstinere, et receptui canere iubet: vulgi tamen ira semel progressa in potestatem necandi, nequaquam mitigabatur. |