monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT PRIMUM. > CAPUT VIII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., , VII. <<<     >>> IX.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., CAPUT VIII.

1 Postremo in urbe Caesarea gravis inter Iudaeos et gentiles seditio incessit, vindicantibus sibi Iudaeis urbis totius quasi ab Herode Iudaeo conditae possessionem, renitentibus gentilibus, quod conditor quidem Iudaeus fuerit, sed Caesaris eam nomine declaraverit.
2 Denique et templum intra eam struxerit, et statuas apposuerit, eoque videri gentilibus usibus magis eam mancipatam.
3 Harum contentionum seditio in manus vertitur: quia neque primi Iudaeorum suos seditioni deditos comprimere poterant, et gentiles opprobrio ducebant, si Iudaeis sibi cedendum arbitrarentur: itaque excitaverunt Felicem, ut dum utriusque partis gestit comprimere multitudinem non acquiescentem, praesertim armis, quando aliter nequibat, consuleretur.
4 Cui successit Festus, qui latronibus plurimis comprehensis, haud exiguos ultimo exitio dedit.
5 Albinus quoque eadem a Romanis potestate sibi credita, nullum nequitiae genus praetermisit, rapinarum improbus praedo, ut qui non dedisset pecuniam, in vincula raperetur, quamvis innoxius: qui dedisset, etiam reus absolveretur: avaritia gignebat superbiam, ut pauperioribus se tyrannum praeberet, mancipium ditioribus: idem tamen etsi praetergressus nequitiam superiorum; ita a successore Floro, quasi deses ac lentus in flagitiis, longo sed proximo intervallo praeteritus ac derelictus, ut comparatione deterioris integer aestimaretur.
6 Et qui primo questi fuerunt ut afflicti, postea Festum quasi bonum iudicem desiderabant.
7 Hic enim singulos exuerat, Florus urbes diripiebat, inquinatissimus in obscenitatibus; in saevitia crudelissimus, armis omnia conturbans, et praelia de praeliis serens, qui nec obsecratus ignosceret, nec exsaturatus parceret: in conspectu Berenices, quae soror Agrippae regis, ad templum religionis causa venerat, acerbissima caede in populum desaeviebat: nec obsecranti deferendum arbitratus, cum inservientem religioni nudis pedibus adstantem cerneret, et orantem fastidio haberet: unde ad Agrippam regem et ipsa scripsit, et populus Iudaeorum direxit precatum auxilia libertati.
8 Cui egredienti ex Aegypto occurrerunt plerique ultra sexaginta stadia Hierosolymitanae urbis obviam progredientes et circumducto per urbem, cum fidem querelarum probaret, insistere coeperunt, ut legatos ad Neronem mitterent.
9 Verum ille dolorem, ut civium, et ipse miseratus, tentamenta tamen belli adversum Romanos alta prudentia cernens moveri, ne et sibi invidia, populoque ultimum gigneretur periculum, coacto in unum populo, in loco qui templo proximus et ponte divisus, Xystus appellabatur, huiusmodi orationem habuit.
Ambrosius HOME