1 | Aegyptius quoque pseudopropheta adveniens, et magicis imbutus artibus dum iactat se prophetico spiritu coelestia annuntiare oracula, triginta fere millia Iudaeorum associavit sibi, eosque ad montem Oliveti congregans, frequenti irruptione penetrabat Hierosolymam; ita ut etiam Romanas incursaret custodias, quae ne quid a populo moveretur, Hierosolymas praetendebant. |
2 | Ubi etiam haec compressa est insolentia, quasi in aegro corpore alia pars gravius inflammabatur. |
3 | Plurimi enim palam discedendum a Romanis, libertatem servitio praeferendam vociferabantur, progressisque in agros quibus alimonia deerat, vi expetebatur. |