monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT VI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., , V. <<<     >>> VII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., CAPUT VI.

1 Ipse quoque Claudius exactis tribus et decem annis cum deficeret, Neronem Romano imperio principem dedit: captatus uxoris Agrippinae persuasionibus, quae tantum fraudibus valuit, ut filium imperatoris Britannicum designatum successorem ipso iure naturae, principatus exsortem redderet.
2 Cuius artis mox poenituit eam: quia dum ex se genito consuluit principi, suum negavit, ignara, quod elatus imperio, nec matrem agnosceret, atque in exitium eius beneficii mercedem inverteret: idem tamen Octaviam Claudii filiam coniugii loco tenebat: praepostero ordine gener filio praelatus: quia mala reipublicae praeponderabant, cui debebatur parricida, sacrilegus, incestus: ut in eo crimina, non ulla bonae artis merita regnarent.
3 Tali imperatore seu morum eius intuitu atque ignaviae contemptu, sive quia Iudaeis ob gravia sacrilegia, averso praesidio Dei summi ultimum excidium praeparabatur, erupit in seditiones graves, latrocinia, dissensiones, eorum insolentia, quos per viginti annos Eleazarus princeps latronum gravissime depopulatus: aliquando tamen captus a Felice qui Iudaeae praeerat, et Romam directus, graves poenas dedit.
4 Nec sic quidem gravi caesorum numero infractus est populus Iudaeam inhabitantium; sed in ipsis Hierosolymis aliud latronum pullulavit genus, qui vocabantur sicarii, non iam secretis abditi, nec tenebris nocturnis insidiantes, sine aliquo praesidio commeantibus, sed luce diei atque in medio urbis et turbae stipamine percutiebant quoscumque propius accesserant: breves manu gladios gerentes, conferto populo permixti, ubi adhaerentem fixerant, cadebat imprudens caeco vulnere, ut querelam mors praeveniret: funus in promptu, sed percussor latebat: et si quis commotus fuisset alieno vulnere, propior suo factus erat caesorum portio.
5 Ita vel periculi metu, vel dissimulatione facinoris, sicarius non deprehendebatur: tanta erat insidiantium velocitas, et celandi ars.
6 Occiditur sacerdos Ionathas: addebantur multi quotidie, graviorque metus viventium, quam aerumna interfectorum.
7 Quasi ad pugnam, sic quotidie unusquisque progrediebatur: graviore tamen conditione, quia hostis praevidetur, sicarius delitescebat, mors in oculis, in animis timor.
8 Nemo se regressurum credebat, nec amicis fides deferebatur, dum sicarius metueretur.
9 Quo plerique perterriti insontes quidem a flagitio latrocinandi, vel sicariorum contubernio, etsi manu innoxii, consilio tamen infirmiores desertum petiere.
10 Sed dum sibi consulunt, terrorem fecerunt discessiones; ex quo belli adversus Romanos suspicio primo, deinde invidia exarsit: quo metu provinciae rector misso equitatu et pedestri agmine, maximam multitudinis stragem edidit.
Ambrosius HOME