Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., CAPUT IV.
1 | Eo imperitante, famosum ludibrium Paulinae spectatissimi generis feminae Romae percelebratum est. |
2 | Quae cum egregiam castitatis famam apud omnes haberet, esset etiam praestantissimi decoris et eminentis gratiae, tentata Mundi equestris militiae ducis interpellationibus, nec inflexa, vitio nimiae superstitionis patuit errori: Mundus namque subornatis Isidis sacerdotibus, qui velut Anubis ad eam mandato perferrent, quod eam ad templum invitaret, delectatum se eius sedulitate et pudicitia: noctem posceret, habere se, quod eidem secreto vellet committere. |
3 | Quod illa accipiens laeta ad maritum detulit, deum suis adesse votis, ab eo suam posci praesentiam, negare se non posse obedientiam. |
4 | Itaque et ex sua et ex mariti sententia pergit ad templum Isidis, noctem exigit, remotisque procul arbitris, quasi sacri cognitionem mysterii perceptura, sese stratis composuit suis, aestimans, quod ad eam deus suus in somniis veniret, et per visionem sese ei demonstraret. |
5 | Verum ubi aliquid noctis processit, quo facilius mulier plena somnii deciperetur, Mundus assumpto vultu Anubis habituque advenit, vestimenta allevat, in oscula ruit. |
6 | Expergefactae mulieri Anubem se esse dicit, vultum Anubis praetendit: illa deum credidit, beatam se esse asserit, quod eam dignatus sit visitare deus suus. |
7 | Amplexum petenti non negat: refert tamen, utrum deus possit homini misceri. |
8 | Ille promit exempla, quod et Iovem summum deorum Alcmena susceperit, et Leda eiusdem concubitu potita, et plurimae aliae quae ediderint deos partu, de se quoque ex illa deum esse generandum persuadet: mulieri concubitu miscetur, redit ad maritum laetior dicens, quod mixta deo sit mulier, et eius promisso deum esset generatura. |
9 | Fit ingens in stupro mulieris et mariti gaudium. |
10 | Postea occurrit Mundus, et ait mulieri: Beata Paulina concubinatu dei: magnus deus Anubis, cuius tu accepisti mysteria. |
11 | Sed disce te sicut diis, ita et hominibus non negare, quibus dii tribuunt, quod tu negaveras, quia nec formas suas dare nobis, nec nomina dedignantur. |
12 | Ecce ad sacra sua deus Anubis vocavit et Mundum, ut tibi iungeret. |
13 | Quid tibi profuit duritia tua, nisi ut te viginti millium quae obtuleram, defraudares compendio? Imitare deos indulgentiores, qui nobis sine pretio tribuunt, quod ab te magno pretio impetrari nequitum est. |
14 | Quod si te humana offendunt vocabula, Anubem me vocari placuit, et nominis huius gratia affectum iuvit. |
15 | Hoc perstricta sermone mulier, illusam se intellexit, et dolens iniuriam pudicitiae confessa est fraudem marito. |
16 | Ille nihil habens quod uxori indignaretur, cui ipse cubandi in templo potestatem permiserat, et conscius coniugalis castimoniae, principi querelam detulit. |
17 | Qui motus potentis viri contumelia, atque atrocis flagitii commento, sacerdotes e templo rapit, quaestioni subiicit, confessos necat, simulacrum Isidis Tiberi demergit, Mundo fugiendi potestas concessa, eo quod vi amoris et formae superatus gratia, levioribus commissorum suorum pretiis muletatus aestimaretur. |