monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT II.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., , PRIMUM. <<<     >>> III.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., CAPUT II.

1 Interea quidam ex iuvenibus simulans se Alexandrum, et propter misericordiam ab his quibus necandi munus ab Herode patre mandatum foret, subrogatis aliis in locum suum, cum fratre suo Aristobulo dimissum, Miletum petiit, et inde Romam, quo difficilius apud incognitos cognosceretur.
2 Ubi facile Iudaeos ad rerum novitatem promptissimos excitaverat: nisi comperto eo, Caesar ad se eum perduci ocius per Celadum quemdam, qui Alexandrum plene noverat, praecepisset.
3 Celadus ubi iuvenem vidit, similitudine deceptus haesitavit.
4 Sed reliqua perspiciens indicia non convenire, quaesivit ubi esset Aristobulus: at ille in Cypro insula degere asseruit, caventem insidias, eo quod coniuncti inter se fratres facilius exstinguerentur.
5 Deinde ad Caesarem deductus, aperuit illico impunitate promissa, fretum se specie similitudinis, quod esset Alexander simulasse, ut innumerabilia munera ibi quasi regis filius a Iudaeis consequeretur.
6 Caesar dolum risit, sed et ipsum immunem dimitti iubet, et eos qui ultra privatum modum quasi regis filio detulerant; satis mulctatos esse pronuntiavit, quod superfluis sumptibus infinita dispendia toleravissent.
7 Archelaus autem profectus in Iudaeam propter obscenitatem morum et insolentiam accusatus apud Caesarem, cognita inter partes causa, Viennam relegatur, opesque eius thesauris Caesaris associatae: hoc merito pretium luit, qui nec a fratris sui germani coniuge suas compresserat cupiditates.
8 Nam ubi Alexander obiit, patris imperio neci traditus, Glaphyra uxor eius Archelao rege Cappadocum genita, quemadmodum supra memoravimus, Libyes regi Tibae secundis est copulata nuptiis.
9 Quo defuncto, revertitur ad patrem: illic eam contemplatus Archelaus, quod fratrem mariti, filiorum patruum, haud quaquam pie refugiendum arbitraretur, ita deperire coepit, ut uxorem deiiceret Mariamnem, et Glaphyram in locum illius substitueret.
10 Non multo post ubi mulier in Iudaeam rediit, vidit in somniis Alexandrum, et complecti desideravit.
11 At ille indignanti similis, a complexu refugus, visus est dicere: Haec est, Glaphyra, promissi fides? Ita amores erga te servasti meos, quorum memorem te esse oportuit? Sed esto, adolescentula secundas nuptias non refugeras, etiam ne tertias, etiam ne fratrem mariti appetere debueras? Ita te mea delectavit iniuria ut in meam domum tertio nupta coniugi remeare non erubesceres? Sed mihi curae, ne diutius maneat contumelia mea, contagioque tua: nec longum laetabitur fraterni incestus matrimonii.
12 Exsurrexit mulier, et familiaribus narravit somnium, atque ipsa biduo post defuncta, fidem fecit, quod huiusmodi coniugia, nec vivorum legibus punita sunt, nec mortuorum voluntatibus.
Ambrosius HOME