Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., CAPUT PRIMUM.
1 | Sepulto Herode, libera, ut in defunctos solent, iudicia populi depromebantur: gravem fuisse illum et intolerabilem, iniusta imperia in cives exercuisse, tyrannum non regem suorum, parricidam domesticum, expilatorem publicum, nemini quidquam dereliquisse, tributis exhausta omnia, locupletatos alienigenas, Iudaeos exinanitos, quia templo hostem induxerit, sacrata omnia sacrilegio contaminarit: beatos illos qui defecissent, cum tormenta viventibus non deessent: plura malorum Iudaeam post depulsam captivitatem in paucis annis sub Herodis imperio pertulisse, quam in ipsa captivitate sub hoste barbaro sustinuerit: cum sibi Babyloniorum reges imperitarent; sub illis tolerabiliora exsilia, quam sub Herode domesticum domicilium: ab illis ad sua remissos, ab hoc fugatos: immitiorem Dario, Artaxerxe superbiorem, Medis rapaciorem. |
2 | Sperasse finem malorum, ut sibi exire liceret exsilio, si diem clauderet: sed accessisse ad servitutis miseriam Archelaum spontaneum successorem, qui et Herodem referret, et nova adderet: miserum hoc in regnis esse, quod dominus eligeretur: miserius quod invitis imponeretur. |
3 | Solatium servitutis videri, si ipsi sibi dominum eligant, eo quod fiat benignior, si deferatur imperium: superbior, si usurpetur. |
4 | Longe itaque Archelaum Herode intolerabiliorem futurum, cum iste assumpserit regnum, ille acceperit. |
5 | Ea non solum crebro in Iudaea conferebantur, verum etiam Romae: assistente Archelao, perorantibus accusatoribus, in os obiecta apud Caesarem Senatumque, ubi de regno Archelai confirmando abrogandoque diu decertatum. |
6 | Denique cum in templo Apollinis, quod Caesar condiderat multisque ornatibus venustarat, locus esset cognitioni datus, Salomes filius Antipater, illa quae supra diximus, et multa alia dicendi validus prosequebatur: mirari se, quod Archelaus quasi petendum a Caesare regnum praetenderet, cum usurpatione temeraria iam dudum intra Iudaeam inconsulto Caesare regem exercuisset. |
7 | Quid enim sella aurea, allatumque diadema, nisi regni forent insignia? Quo spiritu praesumpserit sedere super thronum regium: de sublimi solio salutare plebem circumfusam, stipantibus armis militaribus, more quodam et usu imperatorum promi diadema, quod Caesaris iudicio reservari oportuerat, non solum pro potestate Romani imperii, sed etiam pro iure testamenti? Herodem enim nec praeripere potuisse Caesari vel Senatui, quod ipse vel a Senatu accepisset, et superiore testamento expressisse satis propriae iudicium voluntatis, quo Antipam succedere sibi in regnum sensu integro ac perpenso consilio declaraverit, et postremo omnia Caesaris iudicio reservasse: quamvis soluto iam corpore, anxius supremo periculo, nec ullius iam sensus aut consilii capax, dictaverit non quod arbitrabatur, sed quod ingerebatur. |
8 | Praeceptorem igitur imperii de seipso pronuntiasse, quod non mereretur tuo, Caesar, iudicio in regnum substitui. |
9 | Nam si meritorum suorum conscius foret, petere potius quam usurpare maturavisset. |
10 | Non petendo autem, sed usurpando, quae in petitione consisterent etiam in pecuniariis negotiis (nedum divitiarum. Denique Fabatum illum Romanae rei moderatorem et intimum Caesaris tibi cepi, et a Sylaeo ingenti ambitus pecunia, ut impugnarent) praeiudicare solere, ut praeposteri litigatores cadant causa: hic vero non pecuniarum quaestum in crimen vocari, sed imperii Romani violatum ius, reverentiam despectam, spretam potestatem, indignum aestimantem Romanae curiae senatum, qui soleret regnum dare atque eripere, et cum Caesare vetustam conferendi imperii servare praerogativam. |
11 | Quid facturum esse, cum legitime regnare coepisset, qui ante regnum insolentissimus necasset plurimos, qui opem fessis rebus et tributorum allevamentum poposcerant: remedium postulantibus bellum irrogatum, interfecta novem millia Iudaeorum in ipsa venerabili apud suos Paschae celebritate, pro pecudibus homines immolatos, sacratorum qui ad templi festa convenerant, sanguinem fusum, spectaculum miserabile: si quis caesorum stragem recenseat, Babylonicos revertisse arbitraretur? quanto crudelius a cive commissa, quae in hoste barbaro plena immanis saevitiae atque impietatis aestimarentur? Hanc sportulam civibus datam, hoc sacrificium Archelaum regni sui primordia commendavisse. |
12 | Deberi misereri Caesarem senatumque reliquiarum Iudaeae, quae quondam liberis fulta populis servitutem optaret, si modo tolerabilem liceret perpeti sub rege iusto, longe illum abesse a iure imperitandi. |
13 | Siquidem apud Iudaeos nulli regnum competere, nisi ei qui esset ex generatione Iudae, sicut lex diceret. |
14 | At vero istum Idumaeum genere, quem nulla prosapiae regalis origo contingeret, irrepsisse in honorem indebitum. |
15 | Siquidem cum Antipater sibi atque Archelao fuerit avus, praestans divitiis, caeterisque artibus potens, et maxime Romanorum amicitia, Caesarique seniori bello probatus, cum posset sibi regnum adsciscere, numquam tamen affectaverit; quin etiam defendere aliis maluerit quam sibi parare, meritoque illum habitum ut parentem optimum, qui Iudaeam in libertatem vindicaverit vulneribus suis, nec in servitutem deduxerit. |
16 | Herodem Antonii testimonio qui paternus sibi hospes fuisset, in regnum aspiravisse: ex illo Iudaeorum res imminutas, egisse ut hostem, non ut rectorem. |
17 | Cum igitur ipse etiam adulter regni fuerit, quomodo potuisse ab eo legitimum regem creari? non deprecari tamen, quominus sub regno sint, sed poscere sub Romano agere, cuius sibi gratiam iam inde a Machabaeis partam tantum per usurpationem regni postea degeneraverunt, ut multo inferiores sint his, adversum quos Romanam petierunt societatem. |
18 | Denique orare sese, ut eadem conditione Iudaea qua Syria praesidiale iudicium a vobis adipiscatur, quo devotionis nostrae detur experimentum, utrum qui seditiosi ac rebelles vocamur, possimus moderatis iudicibus obtemperare. |
19 | Adversus ea Nicolaus pro Archelao respondens, inquietissimam nationem insolentiae suae asseruit poenas dedisse: ne hinc potissimum Archelaus invidia inexcusabilis criminis accerseretur, si per seditionem pacem turbarent, atque a Romanorum societate animis atque armis discederent: de testamenti autem praelatione quis dubitaret, cum et posterius praeferri soleat superioribus, et hoc multo validius caeteris videri debeat, in quo Caesari confirmandi regalis iudicii servata sit praerogativa, quo cumulata potius quam imminuta Romani nominis reverentia sit, si et a vobis, Caesar, non praeripiatur regibus, quod privatis licet, ut eorum valeant testamenta, et quem potissimum sibi cupiant succedere, ultimo scribant stylo, atque ab illis iterum ea vobis honorificentia reservetur, ut confirmatio iudicii a vobis petatur, et is succedat quem pater elegerit, vos probaveritis. |
20 | Quando igitur magis sapuit Herodes, cum tibi Caesar, servaverit praerogativam, an quando praeteriit? Ubi Antipas substituitur, Caesar praeteritur. |
21 | Ubi Archelaus subrogatur, Caesar adsciscitur: sine firmamento nulla res stabilis. |
22 | Divino itaque iudicio ubi iustitia deerat, vel simulationi, vel voluntati firmamentum defuit. |
23 | Ubi autem aequitas examini suppetebat, robur quaesitum, ut iudicium confirmaretur. |
24 | Considera igitur, utrum fecerit iniuriam qui te elegit, aut si rescindi debeat, quod te arbitro sanciendum reliquit rerum omnium domino: cui iure etiam reges cedunt potestate. |
25 | Qui enim scivit, quem eligeret ad confirmandum, scivit utique quem eligeret ad imperandum, nec in successore falli potuit, qui non est falsus in confirmatore. |
26 | Nam qui arbitrum constituit te, cognovit itaque talem successorem sibi constituendum, qui tibi quem constitueres non displiceret. |
27 | Auditis partibus Caesar sententiam distulit: deinde collato cum Senatu consilio Archelaum genti praeposuit, ut fungeretur rectoris munere, non regni honore. |
28 | Spopondit tamen et regnum daturum, si se ita gereret, ut probaretur. |
29 | Iam enim tentamenta dissensionis Israelitici populi nuntiabantur. |
30 | Tetrarchas duos constituit Herodis filios, Philippum et Antipam, qui cum Archelao de regno certaverat: Herodis sorori cui nomen Salome, delegatum servavit, etiam alia ipse adiunxit. |
31 | Duabus quoque filiabus Herodis mille talenta quae sibi relicta erant, dispertienda arbitratus: addidit etiam alia sexcenta millia, et ea Pherorae liberis sociari censuit. |