Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XLIV.
1 | Reperiuntur etiam litterae adversus Archelaum et Philippum fratres compositae: hi regis erant filii, qui Romae instituebantur, quos Antipater ea vel maxime causa appetebat, quod videbat non mediocri praeditos sapientia, super quos rex patrium animum reclinabat. |
2 | Denique evocaverat eos litteris, ut maturius domum regrederentur. |
3 | Obstare itaque eos suis utilitatibus Antipater arbitrabatur, atque incumbere suis artibus, ut spe adolescentium simulata, omnia factionis suae studia obumbrarentur. |
4 | Componit itaque epistolas nomine virorum potentium, quos Romae positos in suam amicitiam illexerat: aliis quoque pretio extortum, ut scriberent, quod adolescentes infestis patrem odiis urgerent, et nimio questu mortem Alexandri et Aristobuli deplorarent. |
5 | Et cum huiusmodi epistolas clandestinis artibus per aulicos sceleris sui ministros, patri ingereret, eadem versutia, qua supra simulabat fratrum intercessorem, ut praetento pietatis patrocinio, impietatis subtexeret parricidium. |
6 | Quibus omnibus in medium deductis cum quaestionibus, patris vita, epistolis, mors fratrum appetita evidentissime panderetur: consilium diffinitur, de auctore supplicium sumendum, qui posteriora prodidisset calumnia, quod germanos suos non quasi parricidas, sed quasi legitimae successionis aemulos persequeretur: non quo patrem defenderet, sed ne consortem regni haberet. |
7 | Interea cum septem mensium curricula inter documenta flagitiorum, et reditum Antipatri concluderentur, nulla innotuere Antipatro indicia rerum gestarum, tanta circa eum universorum odia fervebant. |
8 | Incertus igitur omnium, scribit ex urbe Roma continuo se adfore, summoque se honore dimissum a Caesare: quibus litteris lectis, rescribit Herodes maturato eum contendere oportere, securum affectus paterni, cui non solum nihil imminutum per absentiam foret, verum etiam tanta accederet gratia, ut eius contuitu matris offensa minueretur. |
9 | Nam iterum domo eam deprehensam in artes filii consentire, consortio exutam regiae liberalitatis compendiis eliminaverat, cui se remissurum indignationem scriptorum specie manifestaret, metuens ne comperta matris expulsione, suspiciones suas Antipater ad cavendum exsuscitaret. |
10 | Adveniens itaque, Tarenti primum de Pherorae obitu cognovit, ibique luctum magnum exercuit, quod a quibusdam pietatis affectui datum, eo quod patrui mortem impatienter doleret. |
11 | Ille autem ministrum ausi parricidalis sibi sublatum ingemiscebat, nec solum non processisse sceleris apparatum, verum etiam venenum se dedisse terrori erat, ne quomodo ad cognitionem Regis perveniret, et ille scenam criminis publicaret. |
12 | Transit itaque in portum Caesareae haudquaquam vacuus gravioris curae ac sollicitudinis, cum ei etiam mater non mediocre praeiudicium condemnatae sobolis daret. |
13 | Sed urgentibus amicis, qui patriae cupiditate postponenda omnia quae Antipatro conducerent, arbitrarentur: denique exspectato eius ingenio, quo vel aversum patrem a sui gratia facile consiliis suis flectere solitus erat, hortantibus ut sese patri et praedestinato sibi regno ocius repraesentaret, quod nemo auderet eo praesente contra niti: sed occasio absentiae eius sola arserit, ut averti posse ab eo regis animus aestimaretur. |
14 | Et ideo praeveniendum mature, ne demorando magis aut desiderantem offenderet, aut suspectum exacerbaret, cum diffidentiam sui proderet. |
15 | Credidit itaque magis volentia quam necessaria suadentibus. |
16 | Verum ubi portum ingressus est, neque quemquam sibi obvium circumspectavit, et quasi pestem aliquam sensit suam praesentiam declinari, in summa locorum frequentia maximam solitudinem, cum occurrere nemo auderet: metuentibus aliis, aliis adversantibus, etenim id temporis et odia quo minus se tegerent, auctoritatem acceperant, reputare secum scelera sua coepit, et conscientiae stimulis exagitari, nullum fugae locum neque evadendi subsidium sibi relictum: circumventum se velut quibusdam retibus et captum teneri: fiduciam omnem assumpsit ex impudentia, ut dissimulatis omnibus improvisum se patri offerret, in amplexum rueret, pietatis officia praetenderet. |
17 | Verum ille extensis manibus ingerentem sese repellens et reclinans caput ne parricidae osculo contingeretur, exclamavit et hoc esse amentiae parricidalis, ut amplexum petas, cui invisum te recognoscis, ut horrore tui afficias patrem, et contactu noxii corporis vivendi suavitatem extorqueas. |
18 | Ne igitur contigeris, ne attaminaveris, quem scelere petisti. |
19 | Purga certe prius si potes, deprehensa dilue: iudicium non refugiam, nec audientiam tibi negari patiar, nec mihi ipse assumam cognitionem, nec argumentandi tibi occasionem relinquam. |
20 | Opportune adest Varus, apud quem defensionem tui praepara. |
21 | Nec differendi locus: crastina die, quamvis dolis et fraudibus praeditus, habes purgandi tui copiam. |
22 | At ille obstupefactus tantae commotionis pavore, nil est ausus referre, nec potuit: sed egressus foras fluctuabat animo, quod nihil omnino ex his quae gesta erant et prodita apud patrem compererat. |
23 | Advenientes autem ad cum postea mater et uxor aperuerunt omnia. |
24 | Quibus cognitis, sese colligere praeparare animo coepit, quibus modis criminationi occurreret, confessionem extenuaret. |
25 | Sequenti die congregantur omnes regis propinqui et amici Antipatri: intersunt examini universi: qui diversa de Antipatro prodiderant induci praecipiuntur. |
26 | Leguntur etiam epistolae matris Antipatri, in quibus illa ad filium scripserat, ut cognosceret proditam patri suorum scenam flagitiorum: nequaquam eum debere adesse, nisi a Caesare aliqua manus accerseretur, cuius se praesidio circumvallaret, neque se iudicio committeret, qui tantorum confessionibus appetebatur, sed armis muniret. |
27 | His ad superiora additis, ingressus Antipater, et sese ad vestigia deiiciens patris obsecrat, ne se praedamnatum haberet; confidere se, si deferatur audientia, vacuum criminis fore, si pater vellet: iubet pater silere, atque eum istiusmodi sermone praevenit: Quod nulli iusto veniabilis nequitia Antipatri possit videri satis certum est, sed eo magis gravari me apud te, Vare, arbitror. |
28 | Vereor enim, ne etiam me oderis, qui parricidas generavi filios, quibus non posset etiam parcere pater: licet hoc quoque miserandus magis sim ita, quod et tales amavi. |
29 | Sed de illis taceo quos ipse exasperavi, et iustas adversus hunc allegationes eorum respui. |
30 | Nullas enim hi adversum me habuerunt causas doloris, nisi quod his Antipater praeferebatur, et consortii regalis praerogativam acceperat, qui natus regno non erat: putabam tamen quod maiorem natu minoribus ad tutelam adsciscerem. |
31 | Sed hostem induxi qui invideret nobilioribus, excitaret puerulos, infirmos circumveniret, incautos proderet. |
32 | Lapsos non nego, sed eos excusari potius, quam urgeri oportuit. |
33 | Antipater hic mihi et illos abstulit, hic mihi et illos fieri insidiatores compulit. |
34 | Dolui, fateor, quod ii quibus regni spem dederam, quibus successionem reservaveram, adversum me improba machinarentur: sed nunc non patrem, sed Antipatrum oderant. |
35 | Perierunt itaque ad dolorem patri, Antipatro ad fructum. |
36 | Quaeris, Vare, quis eos occiderit? Cognosce cui mors eorum profecerit. |
37 | Vacua est domus novercae filio, patuit aula uni ad succedendum, quae multos successores habebat. |
38 | Nec expletus est morte fratrum cruentus animus et mens impia. |
39 | Postquam non habuit fratres quos odisset, patrem persequebatur. |
40 | Reputo mecum, qui huic munimentum haereditatis paravi: visus sum et ipse diu vivere decessionem fastidienti: docui quid vellet, cui successionis competitores ademeram: morantem non passus est: nec exspectavit regnum, nisi ut parricidio adipisceretur. |
41 | Reddidit mihi vicem, quia proiectum collegeram, et praetuleram nobilioribus. |
42 | Cui enim tantum ex illis, quantum huic contuli? Cui ipse vivens potestate cesseram, testamento aperto haeredem designaveram, quod solet esse periculosum regibus, ut aliquis se successurum noverit. |
43 | Quinquaginta in fructibus talenta concessi, trecenta Romam proficiscenti dedi: commendavi Caesari quasi solum filium: nihil mihi reservavi, quod deberem parricidam timere: sed hoc eum magis ad parricidium armavit, quod se meis beneficiis superiorem videret. |
44 | Quid tantum sceleris commiserunt fratres eius, quos ad mortem coegit? Aut quae istiusmodi adversum illos indicia detecta, qualia istius deprehenduntur? Sed interrumpere atque obstrepere audet parricida et dolis tentat veritatem involvere? Caveas, Vare, admoneo, caveas simulatas eius lacrymas, et gemitus arte compositos, nec ullo expressos dolore. |
45 | Hic est qui mihi pietatis affectum abstulit, cum a ficto metu cavendum admoneret Alexandrum, cum illo mentes plurimorum convenire, asserens non temere committendam universis praesentiam meam. |
46 | Simulabat se circumspectare omnia, usque ad lectum deducere, discutere atque examinare singulos. |
47 | Hic erat somni dispensator et minister securitatis, in quo ego solatium constituebam, atque eius officiis levabam de interfectis dolorem: arbitrabar quod et illos mihi redderet, moerorem auferret, pietatem obtenderet. |
48 | Hic erat protector meus, cui credebam corporis senilis custodiam. |
49 | Quomodo vivam nescio, quomodo tantum insidiatorem evaserim, quibus me circumvenerat delinimentis, quibus fraudibus vinctum tenebat, ut soli huic me crederem, quem solum caveri oportuit. |
50 | Incredibile mihi est quod evasi, nec vivere mihi videor, sed somnium puto. |
51 | Quis enim crederet, aut illum tam ingratum futurum, cui in me potestatem omnem commiseram, aut me posse evadere, si Antipater nollet? Tutiorem tamen gratia me factum putabam. |
52 | Sed quae (malum!) infelicitas, me, aut adversum me eos faciat insurgere, quos plus dilexerim? Deploro aerumnam domus meae, Vare, defleo solitudinem, ingemisco vim tanti doloris. |
53 | Sed tamen tanta est acerbitas sceleris parricidalis, ut neminem mihi patiar evadere, quicumque sitierit sanguinem meum, etiamsi in omnes filios meos affectati parricidii indicia promantur. |
54 | Cum haec diceret, indignatione pariter ac dolore intercepta vox est loquentis. |
55 | Continuo Antipater elevans caput, velut ictus enim et saucius vulnere iacebat ante pedes patris, nec assurgere audebat, exclamans, ait: Tu, quidem pater, ut iratus accusas, sed mihi nulla maior defensio, quam testimonium accusationis tuae, quia semper fui custos tuae salutis. |
56 | Defensionem igitur pro me voto accusantis adhibuisti. |
57 | Quomodo enim parricida ego, quem ipse tuum protectorem fateris? Aut quomodo circumspectus atque astutus, quem commentatorem arguis parricidii? cum extremae insipientiae sit cogitasse, quod et apud homines exsecrabile sit, et apud Deum inultum esse non possit. |
58 | Vel fratrum exemplo doceri potui, nullum tanti sceleris effugium fore, quod scelus istiusmodi nec latebram inveniat nec poenam evadat, quandoquidem et illi pro tanta in te malevolentia poenas dederunt: at illos invidia quaedam (ut dicis) impulerit ad parricidium, quod me sibi praeferri videbant, quibus materni generis nobilitas animos dabat, ut regnum quasi ex materna successione sibi debitum vindicarent, et quibus a te ereptum reposcerent. |
59 | Quid tale ego, qui nescivi regnum nisi de te sperare, tuum iudicium quaerere, tibi soli placere? Quid autem erat, quod me adversum tuam salutem audere aliquid impelleret? An regni cupido? sed regnabam: an odii suspicio? sed diligebar: an iniuriae dolor? sed praeferebar. |
60 | Si illos sola formido praelationis meae armaverit ad parricidium, ego absolvar: quia nesciunt praelati parricidium cogitare, sed odisse. |
61 | Nisi forte aliquis ex te me metus compulit. |
62 | Verum ego, ut mihi vox tua testis est, nihil sciebam nisi pro te timere. |
63 | Quid enim mihi timerem, qui minister eram tuae securitatis, et dispensator quietis? An vero inopia pecuniae et egestas coegit, quae solet indigentibus suadere latrocinium? Sed dederas, quod non solum in praesens, sed etiam in omne tempus abundaret, et divitem Romam miseras, ut regum reges pronuntiarent imperii apud se principatum esse, non divitiarum. |
64 | Denique Fabatum illum Romanae rei moderatorem, et intimum Caesaris tibi cepi, et a Sylaeo ingenti impulsus pecunia, ut te impugnaret, ita commutavi, ut fieret tuus defensor, et sollicitatoris sui proditor. |
65 | Per quem pater alii insidiatores tuae salutis detecti sunt? Quomodo ergo parricida ego, qui custodem tui corporis Corinthum latentem deprehendi? insidiantem removi? ad confessiones negantes deduxi? Potui parricidium non cogitare, et parricidii fructum habere, si tacuissem. |
66 | Sed mihi si bestiarum immanitas, si atrocium ferarum inesset furor, tamen tantis beneficiis tuis mansuescere potui, ut nullam opem nisi in tuae salutis subsidio constituerem, ut pro omnibus tibi vel solam charitatem referrem, te meo corpore protegerem, te intimis, si fieri posset, visceribus includerem: praetuleras nobilioribus filiis materna stirpe minus nobilem, matrem quoque regni exsulem in regnum vocaveras, nec iam successorem me imperii, sed quasi consortem habebas. |
67 | O miser ego, cui tantum liberalitas tua bonorum effuderat, ut invidia succederet! O stultissimus ego, quite, pater, reliqui! si datus est invidiae locus, et potestas insidiantibus. |
68 | Namque dum ego pro tua salute diu demoror, meam prodidi: et tamen nihil habeo, quod mihi ascribam. |
69 | Tu me, pater, abire iussisti, tibi ego peregrinabar, pater, ne tuam senectutem Sylaeus circumveniret, ne te viventem regno exueret, nec apud Caesarem tuam salutem appeteret. |
70 | Testis est mihi Roma pietatis, Caesar quoque praesul orbis terrarum, et censor universorum atque arbiter mei pectoris, qui me amantem patris appellare solitus erat. |
71 | Testificare Caesar, quid ego de patre apud te loquebar, apud quem solum nocere potuissem. |
72 | Testificare, inquam, mihi, qui de aliis pronuntiaveras. |
73 | Nec dissimulandum parricidium, sed inquirendum putasti. |
74 | O si mihi aspiraret praesentia tua! sed absens es, et longe positus, et ego sine te a patre diiudicor. |
75 | Ades tamen, et in litteris tuis praesens es: tua scripta offero, quae solent parricidae timere. |
76 | Tuam epistolam porto, quam solent promere, qui cupiunt parricidium non latere. |
77 | Suscipe, pater, litteras Caesaris, ipse te instruat, qui dudum vindicavit. |
78 | Suscipe Caesaris scripta, argumentis omnibus validiora. |
79 | Quibus usus es dudum ad ultionem, utere nunc ad salutem. |
80 | Hos ergo apices defero innocentiae meae testes: illa dextera numquam te fefellit; illa dextera Caesaris diadema tibi imposuit, non ademit: illa manus Caesaris regnum tibi, quod abieceras, repraesentavit. |
81 | Potuit me prius Caesar odisse, si fratrem similem deprehendisset: sed cognovit et pronuntiavit interpretem, qui nisi Romae fuissem, Sylaeus vicerat. |
82 | Illi ego hodie adiudicor, illi poenas miser pendo. |
83 | Memento, pater, quia non voluntarius navigavi. |
84 | Videbam mihi iam parari foveas insidiatorum: malui tamen me potius, pater, quam te periclitari. |
85 | Nec tamen exhorresco salutis periculum, sed apud te, pater, doleo, me quasi tuum hostem periclitari. |
86 | Periclitor tamen, si apud te et Caesaris testimonia periclitantur. |
87 | His ergo utor indiciis meae defensionis: Caesarem non appello, quasi audiendus, sed imploro, quasi absolvendus. |
88 | Quod si iudicium exercendum existimas, ecce, mi pater, ad te veni post Caesarem, ad te festinavi a Caesare. |
89 | Utinam quidem nusquam a te abiissem. |
90 | Sed tu me, pater, nesciens periculis obiecisti iubens pergere. |
91 | Praesto sum, pater, nec perfunctorie de levioribus testibus requirendam pro salute tua veritatem aestimo. |
92 | Non praeiudicent, qui possunt timere tormenta, nec qui possunt contemnere. |
93 | Omnis homo mendax, dixit Scriptura (Psal. CXV, 11). |
94 | Ego defero incorruptibilia elementorum testimonia. |
95 | Venio ad te per maria et per terras nusquam aliquid passus. |
96 | Parricida debui non evadere, si reus essem. |
97 | Absolvat me, pater, apud te coelum quod non fulminavit, mare quod non demersit, terra quae non absorbuit: per haec ad te tutus venio, pater: quae non solent evadere, etiam qui non sunt patrum genitalium parricidae. |
98 | Datham et Abirom hiatus voravit terrae, nec tamen genitalem appetierant patrem. |
99 | Absalon fugientem arboris suae ramis terra suspendit, ne ad patrem perveniret, ad quem si pervenisset, evaserat. |
100 | Ego ad te veni, et adhuc periclitor. |
101 | David parricidam suum, quia servare non potuit, vindicavit: ego de inimicis et calumniatoribus vindicari non expeto, ut eos ad tormenta vocem: lucrentur illi poenam calumniae. |
102 | Unum rogo, pater, ne alienis credas tormentis: de memetipso adversum me require supplicia. |
103 | Suspende reum tuum, in viscera mea pergat interrogatio veritatis, in corpus meum atque in interiora penetralia descendant fidiculae quaestionum, profluat sanguis, qui solet parricidium clamare, ferantur ignes in artus noxios. |
104 | Quid dubitas, pater? si parcis, innocentem pronuntias: si a cruciatu temperas, absolvis crimine. |
105 | Non est parricida, qui simplici morte dignus putatur. |
106 | Aut si ut filio parcis, et ex te genitis membris compateris; non sunt membra tua, quae sunt ministeria crudelitatis. |
107 | Haec ubi locutus est, magno fletu et gemitu lamentabili finem dicendi fecit, ululatuque maximo Varum et omnes ad miserationem inflexit: solus Herodes nullis movebatur lacrymis, atque ipse a fletu temperavit intractabilis ad veniam, quaestioni imminens, vindictam expetens. |