monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XLII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XLI. <<<     >>> XLIII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XLII.

1 Alexander quoque et Aristobulus missi ad urbem Sebasten quae non longe aberat ab urbe Caesarea, strangulantur imperio patris.
2 Hunc finem habuere filii Mariamnes, quorum interitu non longum laetatus, successionem sibi remotis illis Antipater haud dubie blandiebatur: sed in eum totius gentis mox non leve odium exarsit, quia apud omnes patebat eius factione fratres occubuisse.
3 Successit etiam non mediocris timor consideranti, quam multiplex in dies adolesceret interfectorum prosapia, cum Alexander ex Glaphyra genitos sibi Tigranem et Alexandrum filios dereliquisset, Aristobulo ex Beronice Salomes filia, Herodes et Agrippa atque Aristobulus superstites manerent: Herodias quoque et Mariamne, filiae, quas sexus non impediret, et regni cupido exagitaret.
4 Queis rebus perterritus Antipater, in fraude ac versutia spem constituere, et donis et muneribus singulos sibi magis magisque oppignerare, etiam amicos et domesticos Caesaris illicere ad sui gratiam pretio tentabat.
5 Sed contra illi etiam, quae domi erant, in adversum sedebant.
6 Nam rex paulatim processu temporis erga nepotes suos Alexandro et Aristobulo genitos molliebatur, et facti poenitentiam praetendebat, cum eorum quorum parentes occiderat, misereretur.
7 Denique congregatis amicis et proximis suis, quadam die lacrymis suffusus ora, dixit ad eos: Video mihi aetatem procedere, et sine lacrymis aspicere non possum parvulos hos infelicium germina patrum, quibus ego sum auctor doloris, ne peiore eos derelinquam conditione, quam parentes abstuli: sed illos mihi quaedam eripuit aerumna; hos mihi magis magisque commendat natura et misericordia: altera, quia nepotes; altera, quia destituti parentibus sunt.
8 Erraverunt in patrem filii, quid fecerunt avo nepotes? Satis infelix pater fui; avus esse debeo sollicitior.
9 Tentabo post me consulere nepotibus, utinam et in filiis mihi consuluissem: verum in illos communis hostis atque inimici obrepserit fraudulentia.
10 Cavendum est quoque, ne hos illorum involvant pericula, atque uno vulnere simul filios amiserim, et nepotes perdiderim.
11 Provideamus his defensores, quibus ademimus: desponsabo itaque seniori ex filiis Alexandri tuam, mi Pherora, filiam, et te ei constituam patrem: tuo autem, Antipater, filio Aristobuli filiam, ut hoc modo fias pupillae pater.
12 Germanam quoque eius accipiet Herodes meus, ex Mariamne Hyrcani susceptus, filiam: haec, inquit, est mea sententia, ut invicem sibi coeunte copula iungantur posteritatis meae successiones; quo nemo suspectus alteri sit, et ipse tranquillioribus oculis videam nepotes meos, quam vidi eorum parentes.
13 Quibus dictis, iunxit memoratorum dexteras, et osculatus singulos, illacrymavit.
14 Quod Antipater, laetantibus aliis, ita graviter accepit, ut statim dolorem suum etiam vultu proderet, haud mediocri constrictus sollicitudine, quod Alexandri filiis Archelai regis et Pherorae qui tetrarchiam tenebat, suffragia suppetere cerneret, caeteris validiora.
15 Advertebat odia sui crescere, nepotibus autem adstipulari misericordiam.
16 Nec poterat Aristobuli filiam recipere domo, ne sceleris indicium diuturnis eius aspectibus offenderetur.
17 Adire non audebat patrem, ne ad omnes mobilem suspiciones exagitaret, si complacitarum foedera nuptiarum solvenda existimaret.
18 Subtiliter tamen praesupmsit orare, ut consuleret ei pater, ne adversus duorum potentium opes regis et tetrarchae nudo regni nomine invalidus exponeretur.
19 Foveret certe honorem, quem confoederandum filio iudicaret, ne species regni ad eum, potestas ad illos perveniret.
20 Neque vero solos Alexandri atque Aristobuli filios suspectos habebat, sed omnes obstare sibi arbitrabatur: quicumque ex diversis Herodis coniugibus competere vel taciti videbantur regni successionem, quorum frequens numerus erat.
21 Novem etenim muheres regali coniugio potiebantur: ex his duae tantum sine liberis erant; caeteris soboles suppetebant.
22 Antipater Dosidem attollebat parentem, Herodes Mariamnem, Antipas et Archelaus Matehatis erant filii Samaritanae, et filia Olympias, quae Iosippo iure connubii sociabatur.
23 Cleopatra quoque Hierosolymitana Herodem et Philippum genuerat Herodi: Pallas Phaselum.
24 Erant quoque etiam aliae regi filiae, Roxane et Salome; quarum uni Phaedra erat mater, Helphis alteri.
25 Supererant etiam Alexandri et Aristobuli germanae sorores, quas Mariamne ex Herode susceperat; sicut supra memoravimus.
26 Multiplicem itaque generationem Herodis metuens Antipater, aegre licet atque in primis tentamentis multum rege commoto, quod destitutis paterno auxilio nepotibus invideret dispositas copularum societates: ad postremum tantum effecit, ut sibi Aristobuli filia, atque ex ipso genitus Pherorae parentis sui filiae coniungeretur: tantum adulatione praevaluit, ut pactas nuptias solveret.
27 Contra autem Salome, cum vellet Sylaeo nubere, ne suffragio quidem Lybiae quae uxor erat Caesaris, potuit de fratre impetrare: sed invita Alexandro cuidam ex amicis regis in nuptias convenit.
28 Subversis itaque dispositionibus regis, Antipater quasi is qui ut voluerat sibi consuluisset, exsultabat animo, et superabat omnes versutia.
29 Odium tamen nullo modo comprimere poterat, sed accendebat, quoniam affectabat terrore sibi munimentum parare.
30 Coniunxerat autem sibi cooperarium factionum suarum Pheroram patris germanum, quem Herodes non multo post recusantem, ab uxore propria divellit; cui ob iniurias quas ea mulier Dosidi coniugi eius intulerat, infestior habebatur, domoque expulit.
31 Pheroras autem amplexatus iniuriam, in partes suas concessit, quibus ut tetrarcha praesidebat: ea sane mentis intentione, ut ad Herodem viventem numquam reverteretur.
32 Denique nec tunc quidem, cum eum aegritudine gravi affectum comperisset, et frequenter orantem, ut ad sese veniret, quod ei quaedam quasi moriturus committenda arbitraretur, visitandum existimaverit.
33 Qua perculsus licet iniuria, rex ubi praeter spem incommodum depulit, tamen fraterno affectu venit ad eum, ubi aegrum comperit, et sedulo compatiebatur, et defunctum Hierosolymam transtulit, et magno fletu celebrique pompa funus curavit.
34 Nec tamen his indiciis sedulae charitatis conceptam exclusit opinionem, quod eum frater veneno appetisset: Ita erat etiam in suos crudelis; nec difficilis fides rerum, quod potuerit fratrem occidere, qui filios interemisset.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XLI. <<<     >>> XLIII.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XLII.