monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XLI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XL. <<<     >>> XLII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XLI.

1 Hoc consilio soluta factio et conversio facta in laetitiam, instauratur convivium in indicium initae reconciliationis, cuius auctores Archelaus septuaginta talenta, et sedile aureum gemmis insignitum: electi quoque eunuchi regali conferuntur magnificentia, et concubina (cui Panichis nomen erat) dono datur, atque accipitur.
2 Similiter et propinqui monitu regis, clarissimis donis Archelaum munerabantur, nec quisquam familiarium eius exsors muneris fuit: quibus omnibus Herodes pro uniuscuiusque meritis plurima impartiebat.
3 Prosecutus est etiam cum potentibus suis usque ad urbem Syriae splendidissimam, Antiochiam nomine, in regnum suum regredientem.
4 Evaserat Alexander, nisi se immersisset in Iudaeam vir Archelai artibus longe exercitatior, Lacon genere, Eurycles nomine, nimie cupidus opum, earumque pro negotio contemptor, ubi maiora potiundi spes refulgebat.
5 Denique non contentus Laconicis facultatibus, in effusiones regias animum intenderat, venandique artifex Herodem antiquis opimis adorsus muneribus, remunerationi amplissimae locum paravit; longeque uberiora quam obtulerat, adeptus, tamen non satiabatur, nisi cruentis atque impiis factionibus gratiam sibi regis emercaretur.
6 Itaque more quodam usuque Graecis familiari regem adulando, praedicandisque omnibus eius, non solum quae laudis aliena, sed etiam involuta vitiis forent, in intimam eius amicitiam brevi pervenit, ut inter primos secretorum arbitros eligeretur: adstipulante etiam patriae praerogativa, quod Spartiatas Iudaei cognato sibi genere copulatos, pro fratribus habent.
7 Is ubi regiae domus vitia cognovit, suspectum animum patris, fratrumque inter se odia, novis artibus carum se omnibus simulans, quasi fidus singulis habebatur; sed pro ingenio regis aut munerum merito sua studia formabat, ut adiunctior esset Antipatro; Alexandrum dolis atque insidiis circumveniret, familiari specie utrumque exasperans: illum praerogativa aetatis regno debitum, istum materni generis praeditum nobilitate, iure superiorem: neque cum vilissimae corruptelae pignore aequale illi consortium.
8 Quibus captus Alexander, utpote adolescentior, qui delectaretur his quae dicerentur sibi, non perpenderet illa, quae rursus de se apud Antipatrum componerentur, effudit sese mercenario Antipatri et proditori suo, aperuitque mentem lubrico ingenio affectuque incauto, patrem sibi auctorem malorum conquerens, qui matrem sibi eripuerit, regnum decoloraverit, quod sibi ab avo, veterisque prosapiae infulis debitum cupiat avertere; fraudari legitimos iure successionis, praeferri spurium stupri mercede; sed non diu quietura iudicia Dei, ut qui uxorem innocentem necaverat, non etiam ipse propere parato per coniugem imperio defraudaretur.
9 Quae sine mora Lacon ad Antipatrum deferebat, circumvento etiam Aristobulo, ut eiusdem querimoniae laqueis innecteretur, et pretio coacervata regi insinuabat, dicens; silentio se premere nequivisse tam immane facinus, et pro hospitii munere gratiam se lucis repraesentare, quam creptum ire filii pergerent, quos nisi ipse simulatione consilii fidelioris revocavisset, iam dudum Alexandri gladio interfectum patrem, regnumque indignis haeredibus vacuefactum.
10 Neque Alexandro religioni esse parricidalem atrocitatem, qui maximi sceleris loco duceret, quod adhuc avi matrisque necem inultam haberet.
11 Conveniri se ac perurgeri peremptorum querelis, ut tam atrox flagitium ulcisceretur.
12 Deberi sibi inferias interfectorum exigi, successionemque eorum non oportere contaminari, ut ab eo qui maiores eorum occiderat regnum adipisceretur; renovaturum se iudicia Caesaris, non simili ut ante, reverentia, sed ut Caesar ipse cognosceret omnia secreta regis, quaesitas sanguine opes, provinciam labefactatam; reperturum se ab inferis avum, matrisque acerbissimam necem demonstraturum, ut successor alienus in regnum regium subrogaretur.
13 Excitaverat regem Eurycles; Antipater tamen parvi aestimans unius suggestionem, alios quoque accusatores fratribus subornabat, qui dicerent cum ducibus quondam equestris exercitus Iocundo et Tyranno sermonem initum, compositas regi insidias dolore decessionis; in cervicibus periculum, nisi mature caveret.
14 Denique non distulit Herodes, illicoque raptos severe interrogat; sed nihil illi, de quibus arguebantur, confessi reperiuntur.
15 Et quia impune tam gravia simulabantur apud eum, qui criminum se vindicem profiteretur et negligentem calumniarum; non deerant, qui huiusmodi insidias machinarentur, quas acceptiores fore patri crederent.
16 Nam et epistola prolata est, quasi ad castelli praepositum ab Alexandro et Aristobulo data, ut occiso rege, confugiendi sibi potestatem faceret, donec armis adversum se insectantes munirent, caeterisque subsidiis defensionem pararent.
17 Excruciatur castelli praepositus, et nihil fatetur.
18 Nihilominus tamen haud ullis affectati sceleris indiciis exstantibus, quasi rei Alexander et Aristobolus dantur custodiae.
19 Eurycles quinquaginta donatus talentis auctor salutis ac vitae habetur.
20 Dignum est, nec eum silere, qui Euryclis tempore in Iudaeam transmissus erat fidissimus amicorum Alexandri, quem rex quasi conscium tentamentorum illius interrogandum putavit: utrum ne congruerent, quae Spartiates de adolescentibus nuntiavisset.
21 Verum ille nihil se de illis quidquam eiusmodi cognovisse, sacramento interposito fidem fecit: sed adolescentibus nihil profuit.
22 A se quaestionem depulit, ne minueret delationis invidiam, et evacuaret Euryclis fraudulentiam, si severius interrogatus negaret.
23 Quasi indignus igitur cui crederetur, ab Herode excluditur.
24 Bonus enim pater accusari filios libenter audiebat, non sinebat defendi: delectabatur, cum appeterentur; offendebatur, si purgarentur.
25 Denique Spartes ditatus regalibus praemiis, ubi tamen Achaiam attigit, calumniarum pretium luit.
26 Salome cum purgare sese nequiret, quod Sylaeo Arabi pepegisset nuptias, ubi generi secretum prodidit, monentis ut consuleret sibi quo fratris commotionem evaderet, eo quod spe futurae coniunctionis consilia regis Arabis annuntiare suspecta accerseretur, delicti gratiam meruit, et omnem saevitiae regalis in adolescentes procellam intorsit, quo ultimo atque inevitabili naufragio demersi poenas dederunt.
27 Vinciuntur itaque, et quod ipsis erat durius vinculis, a se fratres separantur; missisque Volumnio militiae magistro, atque Olympio ex amicis regiis viro arguuntur apud Caesarem: at ille offensus licet, quia filiorum supplicia pater posceret, negandum tamen patri non arbitratus potestatem, in liberos suos dedit licentiam, sed consilium adiunxit: asserens melius consulturum, si proximorum regis eorumque qui praeessent provinciis, concilium congregaretur, et iudicio communi procederet interrogatio: utrum ne aliquae patri insidiae paratae a filiis forent; et si convincerentur intentati parricidii, ferirentur; sin vero fugae aut levioris culpae arguerentur, esset vindicta moderatior.
28 Hac permissa sibi Herodes parricidii potestate, sed iudicii conditione etiam moderationis admonitus, ad urbem illico Berithon properat, quam iudicio celebrando Caesar praescripserat.
29 Conveniunt praesules provinciarum secundum scripta ad se data a principe Romano Caesare.
30 Saturninus legatique considunt, inter quos et procurator Volumnius: deinde cognati amicique regis, Salome etiam et Pheroras, et Syriae primores.
31 Archelaus solus excipitur ex Cappadocia, suspectae in generum arcessitus gratiae, cum accusatores adolescentium insidiatoresque iudicium repraesentarent.
32 Sed quae iudicii species, ubi rei adesse sibi non permittebantur, et absentes accusabantur? Advertebat enim Herodes, quoniam si tantummodo viderentur, prona hominum conditione ad misericordiam illico absolverentur: maxime ubi naturalis esset gratiae praerogativa.
33 Deinde si ulla copia defensionis Alexandro permitteretur, quo obiecta facile dissolveret.
34 Itaque relegatis illis in vicum Sidoniorum, quasi in praesentes accusatio dirigebatur.
35 Obiiciebantur a patre insidiae sibi paratae; nulla probatio deferebatur, nulla indicia tentamentorum; haerebat accusator, quem nullus redarguebat.
36 Destitutos undique congregabat invidiam contumeliarum, iniuriarum genera, quae graviora morte ab his qui considerant aestimarentur.
37 Sed nemo discutiebat, nemo examinare audebat, quod a patre arguebatur, a rege imperabatur.
38 Praeiudicabat pietatis species, terrebat ius potestatis, interrogabat sententias securus victoriae, nescius quod in eiusmodi iudicio aerumnosior esset qui vinceret, quam illi qui tam acerbe addicerentur.
39 Saturninus condemnat adolescentes, quia aliud non licebat.
40 Sed moderatur sententiam, cavendum asserens, ne peremptis duobus ex tribus fratribus, tertio fratri ascriberetur mors duorum.
41 Timide quidem; sed causam locutus est, quod ille esset fratribus auctor periculi.
42 Secuti sunt eum pauci ex pluribus.
43 Volumnius autem funesta immurmurat, et post eum omnes volente rege, tali auctore pensantes mortis sententiam, diverso quidem affectu, sed pari sorte expromunt, quibus hoc aut adulatio extorserat aut odium infuderat, ut aut regis affectaretur gratia, aut parricidae crudelitas graviore poena afficeretur, qui in victoria sua tam amarum de se triumphum reportavisset.
44 Nemo tamen quasi factum horruit, et quasi commotus pronuntiavit.
45 Scenae enim species erat, non iudicii disciplina condemnare absentes, condemnare sine teste, sine indice, solo naturae privilegio, quod ad salutem magis quam ad periculum derivari soleret.
46 Stupebat omnis Syria atque omnis Iudaea, et attonitis mentibus tantae tragoediae finis exspectabatur.
47 Quamvis etiam nota esset Herodis crudelitas, nemo tamen credere poterat, quod usque ad parricidium perseveraret.
48 At in illo effera vis animi nec mari, nec terra cohibebatur.
49 Itaque tamquam usu triumphantium, ut per diversa filios traheret, Tyrum urbem inclytam petit, inde in Caesarem transmittit, navigio spectaculum miserum parricidii circumferens, donec color ullus acerbissimae necis filiis inveniretur.
50 Movebatur omnis exercitus, sed metu indignationem premebat.
51 Erat in exercitu regio veteris militiae vir Tyro nomine, filium habens coniunctum Alexandro, indulgentissimus pater, atque ob ea pignori carus, quoniam popularis quaedam pietatis est gratia, et maxime in suos illex dilectionis.
52 Circa adolescentes quoque filios regis studio propensior, quod ab his suus filius diligeretur.
53 Qui supra modum concepta indignatione, turbatus animi vociferari coepit: opprimi iustitiam, veritatem excludi, aboleri religionem, confundi iura necessitudinum, naturae gratiam, superfluere iniquitates.
54 Ad postremum in os ipsius regis progrediens, ingerebat miserum esse illum, qui adversum filios suos credendum improbissimis arbitraretur: Pheroram et Salomen consilii arbitros regis.
55 Quam fidem ab his referri posse, qui se condemnatos capitis a rege frequentissime recognoscebant, aut quid eos aliud agere, nisi consulere vindictae ut destitutus idoneis successoribus ad unum inclinaret caeteris infirmiorem? Qui facile subduceretur, quod ipse regius exercitus odio persecuturus esset eum, cui mors soluta esset fratrum duorum.
56 Neminem esse quem non innoxiae aetatis tangeret misericordia.
57 Plerosque autem ducum indignationem suam non iam premere, sed divulgare.
58 Quorum vocabula locutus, finem dicendi fecit.
59 Quibus illico cum Tyrone correptis, Tryphon ex ministris aulae regiae, cui tondendi ars atque usus suppeditaret, subito quadam animi vanitate indicium sui facit compositum a Tyrone asserens, sibique persuasum, ut cum ex more barbam Herodi raderet, novaculam gutturi eius imprimeret, quo perageret necem: idque ei maximo emolumento fore, quod de muneribus Alexandri polliceretur.
60 Statuitur Tyro cum filio; exercetur deinde simul quaestio.
61 Negantibus illis, isto nihil amplius deferente, cum deesset manifesta rerum fides, nullum suppeteret argumentum, nullum indicium documentorum, Tyro iubetur vehementioribus tormentis excruciari.
62 Tune miseratus filius supplicia patris, spondet aperturum se omnia, si patris salus sibi condonaretur, atque a rege promissa venia suggerit, quod impulsus ab Alexandro, pater necem regi parasset.
63 Idque plerique ad tempus compositum rati, ut tali pignoris indicio Tyroni consuleretur: alii pro vero edictum loquebantur.
64 Sed Herodes dubia pro certis adiudicavit, tamquam metuens, ne parricidii sibi facultas periret.
65 Convocato itaque populo, et congregatis ducibus, de insidiis deprehensis motu gravissimo promit quarelam, atque in mortem eorum plebem excitat: ibique Tyro cum filio pariter atque tonsore, saxis ac fustibus interficiuntur.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XL. <<<     >>> XLII.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XLI.