Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XL.
1 | Discessere plerique laeti, quibus placebat concordia germanitatis: sed cum fratribus revertit dissensio eoque gravior, quod dignitas potior, cui amplius invideretur, et nocendi suppeteret maior potestas. |
2 | Dolebant filii Mariamnes aequatum sibi privatae filium mulieris qui regni nesciret prosapiam. |
3 | Contra Antipater distinctam sibi a fratribus regni spem dedignabatur; et invidebat germanis, quibus posteriora pro primis vix reservarentur. |
4 | Sed hic sese tegebat et velabat, odio praetendens gratiam, illis consilium omne in sermone obvium, etiam non quaerentibus. |
5 | Promptior lingua et secretorum prodiga, quidquid locuti forent apud Alexandrum, continuo apud Antipatrum erat: multa etiam quae non dixerant, simulabantur. |
6 | Pleraque internuntius cum incremento adiiciebat. |
7 | Architectus omnium quibus appeterentur fratres, Antipater erat, cuius vita nihil aliud erat, nisi quoddam versutiarum conciliabulum, scena improbitatis, argumentum scelerum, flagitiorum ministerium. |
8 | Subiiciebat iudices, subornabat testes, simulabat defensionem, quasi in theatro personam fratris circumferens, ut leviora excuteret obiecta, gravioribus cederet, quo magis patrem falleret, et vehementius in fratres moveret; maximeque acerbabat arte invidiam paternae necis paratae, ut regnum eriperetur, quia regibus metus periculi suspectior: sed ne sine repulsore minus verisimilia regi viderentur, ipse primo tentabat refellere, deinde constringi se manifestis rerum indiciis volebat videri, ut perorata utrinque causa, quasi nihil iudicio defuisset amplius, pater tamquam in convictos filios excitaretur: nulla enim res maiorem fidem assertis dabat, quam quod Antipater fratrum defensor aestimabatur. |
9 | Hac fraude plurimorum captabat gratiam, ipsius quoque patris in se mentem inclinabat. |
10 | Quidquid quotidie fratribus minuebatur, de affectu paterno in ipsum transfundebatur. |
11 | Abducebat amicos regios, parentesque et praecipue fratrem regis germanum Pheroram, et Salomen eius sororem alienos a nepotibus fecerat, ut non modo eos non defenderent, sed etiam appeterent atque odissent. |
12 | Accedebat odiorum materia uxor Alexandri Glaphyra, quae muliebriter satis praesentium insolens extollere sese occeperat fastu superbo: eo quod omnibus praeemineret prosapiae claritudine. |
13 | Itaque quasi dominam se omnibus qui in aula erant regia, praeferebat, patrem avumque regem sibi, et praecipue Darium Hydaspen materni generis apicem solita iactare contumeliisque ignobilitatis afficere Salomen regis sororem, vel Dosidem coniugem: quod illis dolori, sibi odio foret. |
14 | Caeteras quoque feminas similiter exasperare, quae regi propter decorem magis quam propter nobilitatem generis copulabantur. |
15 | Plurimis enim Herodes praeter regium morem, etiam Iudaeorum usu quasi quadam erroris licentia delectabatur, qui figuras maiorum vitiis suis obtentui ducunt. |
16 | Gravabatur ergo Alexander uxoris insolentia: Aristobulus quoque iisdem quibus Glaphyra sermonibus uxorem incessebat: deiecti illam status, nec conferendam regiae proli: imparem Glaphyrae sibique esse opprobrio, quod frater regalis generis coniugio potiretur, ipse privatae uxoris contubernio degenerasset, demens, qui conturbaret convicio proprias necessitates. |
17 | Quibus perstricta contumeliis uxor Aristobuli, ad matrem cum lacrymis omnia perferebat. |
18 | Salome autem comperta per filiam regi Herodi annuntiabat: at ille monere filios quam perdere commodius ratus, vocatos partim imperatorie terruit, partim affectu paterno hortatus est, ut fratrem amarent, neve ut hostes dissiderent, veniam tribuens superioribus, denuntians correctionem futuris. |
19 | At illi compositis sese insimulationibus peti pluribus deplorantes, orare simul et polliceri operibus ipsis, in reliquum propriae fidem defensioni daturos: tantummodo factum pater exspectaret, ne temere auditis crederet: non enim defuturos delatores improbos, quamdiu auditor credulus suppeditaret. |
20 | His et talibus emollito patre, quamvis eo tempore imminentem depulerint metum, moestitiam tamen coacervarunt, quod urgeri sese a Pherora et Salome videbant: quorum alter patruus, altera soror patris, quibus defensioni esse debuerant, insidiabantur: accedebat enim formido gravis, quod plurimum poterant apud patrem. |
21 | Nam accepto diademate, prope universam regni potentiam cum fratre suo Herodes participaverat, nec mediocres utrique contulerat opes, et maxime Pherorae. |
22 | Denique his annua talenta centum recondebat, praeter eam regionem, quae ultra Euphratem sita, redituum copias multiplicabat. |
23 | Tetrarches quoque petitu Herodis a Caesare fuerat constitutus, donatus etiam regalis coniugis necessitudine, quia sororem regiae coniugis in connubii sui sortem adsciverat. |
24 | Post cuius obitum desponsata sibi seniore regis filia in gratiam successerat generi, nisi amore captus ancillulae, regalis puellae copulam declinavisset. |
25 | Qua exasperatus Herodes contumelia, ei y filium tradidit, qui postea Parthico bello occidit. |
26 | Insimulatum tamen apud se Pheroram, quod venenis appetivisset fratris salutem. |
27 | Qua suspicione ne vivente quidem caruerat uxore: plurimorum primo, et ad postremum amicorum eius quaestione exercita, vacuum eius cuius arguebatur facinoris inventum volens absolvit: dans etiam fugae veniam, quod rapta quam diligebat ancilla, depositionis initae, ut ad Parthos confugeret, similiarium suorum confessionibus modum detegebat. |
28 | Respiraverat aliquantulum Alexander, dum Pheroras accusatus incessitur, et ipse incessit Salomen, quod spopondisset nuptias suas Obodae Sylaeo, qui erat regis Arabiae procurator, Herodi inimicissimus. |
29 | Sed remisso utrimque crimine tempestas domus in Alexandrum incubuit, atque ipsum gravi periculo involvit: furebat enim saeva pestis, et procella totius aulae Antipater. |
30 | Omnibusque modis et conventu etiam propinquorum ingravans fratrem, ita ut turbato mentis sobriae statu, instare sibi Alexandrum cum gladio pater magnis vocibus protestaretur. |
31 | Venerat in medium scena huiusmodi, quod eunuchos tres, quorum unus pocula regi ministrare solitus foret, alius fercula coenae inferre, tertius torum observare regium, nec umquam discedere, cum se Herodes lectulo composuisset, donis uberioribus illexisset Alexander ad sui gratiam et turpis flagitii societatem. |
32 | Quo prodito, suppliciis adacti spadones, obscenae ludibria libidinis manifestarunt, promissa etiam amatoria tegere nequeuntes, quibus sermonibus sollicitati huius modi forent, et qua stupri mercede retexuerunt, ut involutum dedecore parricidium crederetur, inesse sibi iuventae gratiam, formae decorem, robur aetatis, contra invalidum Herodem, et iam senecta gravem, qui capillum inficeret ne aetatem proderet, a quo cum vellet regnandi ius in se transfonderet, praemiaque polliceri ingentia: et ideo eos in iuvene spem suam constituere oportere, non in decrepito sene cui ipsa natura finem acceleraret. |
33 | Quae graviter quidem Herodem movebant: sed illud prae caeteris, quod conspirare ei militarem manum ducesque exercitus, et centuriones spadonum indicio compertum haberet: denique ita exagitatus est, ut nullum saevitiae genus praetermittendum putaret, nulli crederet, omnes suspectos haberet. |
34 | Velociores erant poenae quam interrogationes flagitiorum, et iudicium praeveniebat eorum exitus. |
35 | Rapiebantur passim ad supplicium, quos aliqua incessebat suspicio. |
36 | Fervebant calumniae; multi volentes regi placere, deferebant reos: sed illico etiam ipsi qui alios detulerant, deferebantur, et cum reis suis ducebantur ad locum poenae. |
37 | Ita efferaverat Herodes in universos, ubi si aliquis eorum superesset, suspectus foret. |
38 | Aliter rex non putans se esse securum, nisi deficeret genus humanum. |
39 | Insimulatis irreconciliabilis, amicis incredulus, familiaribus superbus, immitis reis, pavidus ad omnia, ut crebro sedes mutaret, noctes sine somno duceret. |
40 | Qui omnibus exasperatus repente Alexandrum alligatum vinculis sepsit custodiis, et amicos eius in quaestiones vocavit. |
41 | Qui negabant, inter supplicia moriebantur. |
42 | Rursus tacentes, quia nihil quod esset suspicionibus consentaneum confitebantur, usque ad mortem supremam exulcerati. |
43 | Tamen aliqui vi tormentorum et poenarum victi acerbitate, propositum adolescentibus asserebant, ut venationi intentum occiderent patrem, et ad urbem Romam sine mora pergerent ut effugii poena eluderetur. |
44 | Quod etsi nullo argumento fulciebatur, tamen ad solatium studii ferocis derivabat pater, volens vinculorum filii causas iustas habere. |
45 | Considerans itaque Alexander obseratas aures patris ad omnem sui defensionem, nec ullo modo rem posse deduci, ut de innocentia sua praesumeret, qui tantis calumniarum molibus appeteretur; simili arte nequissimis delatoribus occurrendum putavit, ut fraudulentos et calumniae machinatores dolis circumveniret, atque in calumniam reos vocaret, quorum se calumniis urgeri credidit. |
46 | Scripsit igitur quatuor libellos, quibus commentum sceleris quo paternam salutem appetierit, confiteretur, atque insidiarum huiusmodi conscios plerosque eorum a quibus ipse appeteretur, exposuit: atque iisdem inscripsit libris, praecipue Pheroram et Salomen: quod ea quoque intempesta nocte rupto adolescentis in quo habitaret, cubiculo, illexerit invitum, et reluctancti extorserit ut incestum patraret. |
47 | Transmisit ad regem libellos, velut indices flagitiorum suorum, quibus potentissimos quosque involverat regis comites atque amicos. |
48 | In tempore illo Archelaus in Iudaeam properato advenit: ut si quid posset, genero ac filiae opis auxiliique ferret. |
49 | Sed praevidens apud infestissimum patrem obstructos sibi aditus, legitimae defensionis arte commotionem eius repressit. |
50 | Nam simul ut aulam ingressus regiam est, magna voce cum iam audiretur et videretur ab Herode, velut furens animi vociferari coepit: Vivit ne adhuc ille veneficus gener meus, et carpit hanc lucem? Ubi quaeso est? Ubi parricidale illud reperiam caput, ut manibus excerpam meis? Parricidio perire debet, qui parricidium voluit implere. |
51 | Quid facturus est socero, qui non pepercit patri? Quis demonstrabit eum? Eviscerabo primo scelestum, adiiciam filiam bono sponso: etsi sceleris non fuit conscia, non est tamen aliena contagii quae parricidae coniugio potiebatur. |
52 | Non agnosco filiam meam, quae artes non deprehendit mariti, quae se non talem exhibuit socero nurum, ut subiectum filium patri redderet. |
53 | Ego illam non ad sceleris ministerium iunxi, sed ad consortium matrimonii; ut cohaeredem gratiae praestarem, non criminis adiutricem. |
54 | Te miror, Herodes, si adhuc vivit Alexander ille insidiator patris. |
55 | Putabam iustas illum iam poenas dedisse, quem deferri non oportebat. |
56 | Quid enim diutius servaretur confessor, aut parricida talis? Sed fortasse hoc quoque divinae fuerit providentiae, ut amborum parentum iudicio condemnaretur, qui in te laesit utriusque pietatem. |
57 | Non me negabo ultorem, qui me ultionis exactae praedicatorem parabam; sed ne filiam excipio, quam infaustis nuptiis ipse despondi, te sponsorem secutus: non enim ego illam mariti moribus, sed fidei tuae tradidi. |
58 | Reddat causas, quod vadem suum dissimulavit, maritum suum dilexit. |
59 | De utroque nunc vobis iudicium est: si firmus exsecutor tanti doloris es, accingere pater, sequestra pietatem: non optandum quidem officium patribus, sed non dissimulandum. |
60 | Si te pietas mollit, inflectit natura, mutemus vices, ut ego in tuo filio, tu in meo pignore ministerii mutui simus exsecutores. |
61 | Huiusmodi orationem circumfremens traduxit Herodem, atque a furore animi paulatim intentionem eius emollivit, ut quasi compatienti atque unanimo sese crederet, et daret ei libellos legendos, quos Alexander composuerat. |
62 | At ille singula quaeque advertens, ubi intellexit magis dolore congesta, quam fide suffulta, profundo consilio minuere paulatim invidiam tentamenti parricidalis, atque obiectorum causas in eos qui descripti fuerant, et maxime in Pheroram coepit transfundere. |
63 | Itaque ubi advertit regem a sua sententia non abhorrere: Considerandum, inquit, ne forte adolescens magis tantorum improborum insidiis appetitus apud te sit, quam tu ab adolescente. |
64 | Quid enim causae erat, ut tuam appeteret vitam, cui regni honorem concesseras, regnandi ius reservabas et spem successionis? Quid enim appeteret, quod habebat? aut quemadmodum tantis muneribus ingratus foret? Quidve aliud ageret in tua nece, nisi ut suum affectaret periculum? quod te vivo metuere non posset, defuncto timeret, ab his utique a quibus etiam sub patre positus, propriae salutis excidium perhorresceret. |
65 | Patet ista aetas fallaciae, facile decipitur, et fraudulentorum insidiis circumvenitur, vix resistit dolis aetas senilis: plerumque tamen et senum prudentia circumscribentium versutis insidiis irretitur. |
66 | Ergo si maturior usus saepe labefactatus est; quid mirum, si aetas immaturior adesse non potuit sibi, cum insidiantium catervis perurgeretur? Illos igitur perturbatores regiae domus esse, illos incitatores adolescentium, seminatores discordiarum, qui in desperationem salutis deduxerint adolescentem, ut stomacho magis indulserit, et ultioni potius quam absolutioni intenderit, aliquid etiam impartierit commotioni. |
67 | Quibus paulatim inflecti Herodes coeperat, et mollire indignationem circa Alexandrum. |
68 | At vero in Pheroram commoveri vehementius, quod illis quatuor libellis ipse omnium flagitiorum minister, et totius scenae architector exponebatur. |
69 | Qui videns regem Archelao mentem inclinavisse suam, atque in eum prae caeteris praeponderare gratiam interioris amicitiae, ad ipsum se contulit, obsecrans ut animum sibi regis conciliatum redderet. |
70 | Verum ille innexum plurimis scelerum vinculis, quibus evidenter regi parasse insidias convinceretur, atque appetisse adolescentem, nullam habere veniae spem aiebat, nisi deposita inficiandi versutia, quae obiecta sibi fuerant, confiteri germano sui amanti, atque ab eodem poscere sibi indulgentiam non dubitavisset: huiusmodi sese actioni, quibus posset studiis, non defuturum. |
71 | Mutata itaque veste, suffusis lacrymis, specie miserabili fratris inhaerens vestigiis, orare veniam, improbitatem fateri, omnia de quibus argueretur, non abnuere, sed recognoscere dementiam sibi causam fuisse tantae prolapsionis, quo nimius in eo furor amore sibi dilectae mulieris exaestuasset. |
72 | Statuo itaque Pherora suorum flagitiorum accersitore pariter ac teste, tamquam pro mercede compositi, quod in usus suos caderet argumenti: Herodem Archelaus deprecabatur, ut naturae contemplatione molliret iram, fratrique ignosceret, supra vindictam constituens ius naturae. |
73 | Nec mirum, si in maximis regnis, tamquam in magnis corporibus saepe aliqua membra ferveant, quae non incidenda, sed mollioribus sint curanda medicamentis. |
74 | Sibi quoque multo graviores compositas a germano insidias, sed remisisse se necessitudini quod debebatur dolori; ut quo magis poenam levaret ingrati, eo amplius causam gravaret. |
75 | Cum haec atque huiusmodi alia subtexeret, mitigavit quidem Herodem, ut germano remitteret, sed ipse tamquam inexorabilis genero manebat. |
76 | Denique minitabatur, quod divelleret ab eo filiam, tantisque fremebat indignationis suae motibus, ut ipse Herodes satis expiatum filii adversum se facinus arbitraretur, ultoremque suarum iniuriarum rogaret, atque ipse pro reo suo apud socerum interveniret, quo de integro renovaret nuptias. |
77 | Perseverabat Archelaus, cui vellet Herodes alii nurum suam iungeret, praeter Alexandrum: cuius etiam causa uxor traduceretur, atque ea arte multo amplius impellebat Herodem, ut ille sibi filium redditum putaret, si coniugium eius non solveretur: Quod ille uxorem impense diligeret, ex qua etiam filios suscepisset, dulces avo, gratos parentibus; hoc munus restituti sibi filii fore, quia non mediocri ex parte bona uxor viri sui reprimeret errores, aut compensaret officiis invidiam flagitiorum. |
78 | Quae si ab eo divelleretur, nullum remedium viro futurum, quin praeceps in omne rueret nefas. |
79 | Molliores enim fieri solere scelerum praesumptiones, quae domesticis affectibus revocarentur. |
80 | Vix tandem Archelaus inflexus, reconciliatur ipsi genero, atque eidem reconciliat patrem. |
81 | Hoc consilio eripuit nerum neci, ut pro mercede acciperet eius absolutionem, dum condemnare se potius simulat, quam intervenire. |
82 | Pro quo si intercedendum putasset, haud dubie nihil impetrasset. |
83 | Addidit oportere eum Romam pergere purgatum ab his, quae pater in eo suspectaverat, quoniam omnia ipse scripsisset Caesari. |
84 | Quod aeque compositum reor, ut hoc genere Alexander cum se purgasset, Caesari commendaretur, atque Antipatri paratae fratribus insidiae patescerent. |