Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XXXIX.
1 | Modo causa mihi, Hebraei cives, et utilis et fructuosa fuit Romam petendi, profecto ut de filiis meis Caesar iudicaret: ne solus ego qui irascebar, cognoscerem, perrexi ad Caesarem: ut qui regnum reddiderat, de successore meo pronuntiaret. |
2 | Adiecit beneficiis suis, ut quod difficile erat, prope amissos filios patri repraesentaret; fratribus quod supra regnum est, concordiam redderet. |
3 | Redeo igitur ditior quam profectus sum: didici esse melior pater, quia didicerunt filii mei esse meliores liberi, Caesaris beneficio. |
4 | Statuit enim, ut ex meo arbitrio penderet filiorum successio, ne praerogativa successionis superbiam gigneret. |
5 | Ipse mihi successorem darem, quem elegissem: eum scilicet qui meruisset: eum, qui patrem amplius honoravisset. |
6 | Imitabor Caesarem; ipse enim absolvendo iuniores filios meos, seniori filio pares fecit. |
7 | Itaque simul tres liberos hodie reges constituo: illi aetas, istis nobilitas astipulatur: nec numerus moveat: magnitudo regni et pluribus abundat. |
8 | Arbiter primo sententiae meae Deus: deinde etiam vos accedite: quos Caesar coniunxit, constituit pater, vos honore congruo prosequimini, ut neque immoderatus neque infimus honor sit: aliud inflat, aliud exasperat. |
9 | Quod cuique portionis suae meritis suppetit, impartiatur. |
10 | Non enim tantum quis delectat eum quem supra mensuram honorat, quantum laedit eum cui debitum negat. |
11 | Et plerumque uterque eorum offenditur, ubi praelationis adulatio est. |
12 | Sum certe omnibus pater. |
13 | Honor filiorum haud dubie patris gloria est. |
14 | Si tamen supra modum quis liberos meos excolat, reus est mihi etiam pro liberis meis, quibus auctor prolapsionis est: Nimius enim cultus audaciae sumptus est. |
15 | Numquid invideo liberis meis? Absit: sed malo eos minus cum gratia posse, quam plurimum cum seditione. |
16 | Quod enim superbiae vel rapinae est, cito labitur: quod gratiae, diu tenetur. |
17 | Unde curae erit mihi, ut sponsores concordiae adiungam liberis meis parentes amicosque, quorum hortatu mutuae dilectionis affectum induant. |
18 | Nam cum omnis sermo malus facile mentem audientis inficiat, tum maxime assidua colloquia, et diuturnus usus pestem animis infundere solent, quo contagio quodammodo in mores cohabitantium cito transeat: etsi tranquillitas morum sit, tamen ut stagnum mite licet, ventis exagitantibus assurgere in aestus valet: ita bona natura improbis monitoribus fluctuat. |
19 | Arbitror itaque quod in me unusquisque spem sui potissimam debet recondere; non enim quod accedit liberis meis, mihi deperit. |
20 | Plus unusquisque tribunorum vel militum revereri debet patrem imperatorum. |
21 | Ego, ego sum, qui mercedem universis rependam, pro his etiam quae filiis meis detuleritis. |
22 | Si recta advertero studia factis remunerabor; malevolentia pretium referet suum, ut apud eum quoque quem putaverit adulandum, fructu excidat. |
23 | Vos autem boni filii, considerate primum naturae religionem, cuius gratia et bestias ligat, quae etiam feras cogit in amorem necessitudinis: manet inter indomitas pecudes mutuus amor, et periculis propriis redimunt suos belluae. |
24 | Reveremini etiam Caesarem, qui vos ex inimicis amicos fecerit. |
25 | Tertio me ipsum, qui rogare malo, cum possim iubere: manete fratres, nolite exurere quod generati estis. |
26 | Do vobis vestem et cultum imperialem: sed pretiosius est, quod suadeo, vestri amoris intemetum signaculum. |
27 | Si pietas maneat, regnum delectat: si desit gratia, vile imperium est et plerumque noxium. |
28 | Ergo dum vos experiar, habebitis interim non regnum, sed regni honorem. |
29 | Si patrem dilexeritis, ius sequetur: mei tamen amorem in vobis probate: omnibus quibus delectare regnum solet, ut principes potiemini. |
30 | Onera imperii et moles negotiorum me solum, et si nolim, manebunt. |
31 | Et ideo vobis prodest mea velle: quia ego quae vestra sunt, et volo et mea arbitror. |
32 | His dictis osculatus est filios, ut eos uno osculo charitatis invicem sibi necteret. |
33 | Quo facto conventum dimisit. |