Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XXXVIII.
1 | Hoc quoque addebat miraculis suis quibus defunctae suspiciebat gratiam, luisse se iniusti poenas flagitii, et elementorum aegritudine expiatum interitum tanti decoris; excidio mundi, populorum lue unius mortem, sorte tamen impari vindicatam, cum fructus terra abnueret, fames augeret pestilentiam. |
2 | Hunc Mariamne exitum tulit, sobrie viro pudica, sed insolens formae conscientia. |
3 | Cui magnanimitas superfluebat, sedulitas deerat, ut blanditias dedignaretur mariti, secura quod nihil ab eo qui supra modum diligeret, exitii perpeti posset: nec solum ad praesens ultionem reperit, sed etiam in reliquum haereditaria odia transmisit. |
4 | Cui successere filii materni doloris exsecutores pio erga matrem quidem affectu, sed erga patrem impio: cum utrique parentum pari munere ius naturae solvendum foret. |
5 | Nec inexercitatos dolor reperit: nam diu Romae eruditi Latinis iuxta et Graecis litteris, astutiam non mediocrem assumpserant, et absentes compererant necem matris, plerisque in odium patris impulsoribus asperabantur. |
6 | Regressis quoque ne conspectus quidem paterni reverentia sedulitatem infuderat; crescebat cum aetate malitia. |
7 | Accessit etiam ex coniugii societate praesumptio, quod alteri Salome filia neptis Herodis, alteri Archelao genita qui Cappadociae regnum tenebat, in ius copulae nuptialis convenerant, et nobilitas coniunctionis odiorum dederat auctoritatem. |
8 | Offendebatur igitur Herodes, vel tacito filiorum ingenio excitatiore, quam paterna pietas pati posset, quae etiam vultu frequenter laeditur. |
9 | Addebantur et stimuli ab his qui ab insidiis filiorum cavendum, quasi solliciti crebro denuntiabant, asserentes, quod ultrices materni exitii armarent manus. |
10 | Quibus perterritus Herodes Antipatrum Dosidis filium praeferre fratribus, atque ad sui gratiam uberiore effectu coepit lacessere. |
11 | Ardere maioribus odiis aula regia, et certamine fratrum concuti: dum illi indignantur, quod privatae mulieris filius sibi in regno ortis praeferebatur: ille versutus adulandi, quo se inferiorem materno latere cernebat, eo studiosius commendare sese patri, appetere germanos compositis insimulationibus non quiescebat, donec ipse per se ac per alios quos sibi adiunxerat, excluderet ipsos ab affectu paterno. |
12 | Denique regnandi his spem omnem ademit, ita ut publice condito testamento, solus imperii successor designaretur, missusque ad Caesarem Romam praeter insigne diadematis omni ornatu cultuque regio fulciebatur. |
13 | Inde in Iudaeam regressus, aucta erga se Caesaris plurimorumque illustrium virorum gratia, exigui prope temporis intervallo tantum praevaluit, ut etiam matrem coniugio patris adderet: geminisque armis, adulandi arte et simulandi versutia, ita germanos urgere apud patrem coepit, ut patri filius necem pararet. |
14 | Denique furens animi Romam petit attracto secum Alexandro, quem reum magici adversum se criminis ante Caesarem statuit. |
15 | Ille data sibi copia deplorandae calamitatis, aerumnarumque omnium, cum videret sibi suppetere tanti iudicis auctoritatem, qui nec ab Herode traduci per gratiam posset, nec ab Antipatro circumveniri, nihil praetereundum ratus, flagitia patris quadam perstrinxit modestia, ut nec urgere tamquam accusator videretur, nec occulta esse sineret, cum plurimum causam iuvaret, si se ob necis maternae dolorem paternis peti odiis demonstravisset. |
16 | In talibus enim iudiciis nihil magis liberos gravat, quam naturae pietas et pietatis auctoritas: quae si aliquanto traducuntur flagitio, praeiudicium minuitur, praerogativa excluditur. |
17 | Ubi vero ad obiecta patris ventum, validis refellens assertionibus, alienum sceleris primo fratrem demonstravit, qui suorum esset consors periculorum, quem innoxium in crimen vocari ingemiscebat. |
18 | Adstipulabatur purae conscientiae agendi ius et dicendi peritia, nihil sibi ac fratri relictum honoris, sublata omnia per scelus germani, patrisque facilitatem. |
19 | Amarissime deplorabat necem sibi irrogari, quam pater eo usque expetit, ut crimen adiiciat, flagitium adiungat. |
20 | Quibus dictis coegit in lacrymas universos, atque eo sortem deduxit iudicii, ut Caesari accusatio non probaretur, pater reconciliationem amplecteretur. |
21 | Id gratum admodum et praecellentissimum Romano principi, non solum regi inclyto regnum donasse, sed etiam liberos reddidisse. |
22 | Itaque iusto definitum examine, ut sic paterni iuris reverentia inviolata maneret, et tuta filiorum innocentia; patri, ut decebat, obtemperarent liberi. |
23 | Ipse inoffensum naturae affectum cohiberet filiis; cui vellet tamen, regnum relinqueret. |
24 | Redit ex urbe Roma cum patre Alexander, iudicio magis, quam suspicione absolutus. |
25 | Vacare enim mentem Herodis ab odio filiorum Antipater non patiebatur: ipse enim erat odiorum materia: premebat tamen studium suum contuitu reconciliationis, ne appetitae germanitatis scenam proderet, insidias manifestaret. |
26 | Ubi ventum est in Ciliciam, et navigantes in Eleusiam applicaverunt, suscepit eos Archelaus opimo convivio, gratias agens Alexandri generi sui causa, quod exemptum periculo reconciliatione etiam dignum aestimasset. |
27 | Ipse etiam litteris per suos directis, amicos rogaverat, ut genero defensionis adiumento forent, et discedenti obtulit XXX talenta hospitalitatis munere, ac Zephyrium adusque regem perduxit. |
28 | Regressus domum rex continuo populum advocat, apud quem hoc modo disseruit. |