Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XXXVII.
1 | Mittitur adolescens nocturnis temporibus ad urbem Hierico, atque ibi solitus delectari studio natandi; a plurimis quasi in ludum coeuntibus dum sine modo mergitur, in piscina necatur. |
2 | Id tacitum soror non tulit, sed affectu germanitatis per convicium prodidit, atque obiectavit marito, iussu eius sibi fratrem ereptum. |
3 | Destitutam se omnibus, funestam sibi domum coniugis, qui primo sibi avum ademerit, postea germanum interemerit, miseram se exitio suis fuisse: imprecari dira viro, socrui et regis sorori; commune omnium flagitium: ultorem Deum poscere, ne tantum facinus impunitum relinqueretur. |
4 | Ferebat ista Herodes quasi amore captus et nutibus deditus: sed furebat ira muliebris, et ferre non poterat maledicta exsecrantis et indignantis arrogantiam maxime, quia victus vernaculo eius Herodes insurgere adversus neglectam nequibat, et ideo quo magis excitari quasi amans posset, scena adulterii contexitur, atque in mulierem istiusmodi crimen componitur, quod imaginem suam Antonio in Aegyptum destinavisset. |
5 | Quantae istud intemperantiae fuisset, ut absenti et prompto in libidines viro, tum praeterea potenti qui potestate pro iure uteretur, formam venalem offerret ut pulchritudine illiceretur, novae auctionis commercio se mulierem potuisse, vi ne amoris an odio mariti, cuius periculum pro mercede adulterii postulavisset? Hoc itaque commento mulierum, apud Herodem Mariamne quo magis amabatur, eo gravius appetebatur, nec tamen insimulatio ipsa, quamvis indignantium feminarum, aliena veri penitus fuit: matrem enim Alexandram furentem, quod alius filio suo Aristobulo in sacerdotio praeferebatur (hoc enim nomine Ionatham filium suum quod avum sibi regem fuisse in memoriam reduceret, appellari malebat) ab Antonio per Musurgam quemdam litterarum sequestrum petiisse filio suo sacerdotium, fides vero propior erat. |
6 | Deinde adveniente in Iudaeam Gellio Antonii amico, cognitum adolescentem miraculo fuisse propter excellentissimi decoris gratiam. |
7 | Non minus etiam Mariamnem, cuius quo dignitas clarior, eo fama illustrior, et forte compertam more quodam ingenii humani, quo viri quoque eo se interioribus amicis cariores cupiant declarare, si praesentibus quoque necessitudinibus suis in se hospitalitatis societatem indulgeant: ibi quoque Alexandrae datam cum Sosio colloquendi copiam licet liberiori viduae, alia quoque cognoscendi hospitis deesse copia non potuerit, cum praesertim huiusmodi et causas et personas requireret. |
8 | Deinde collato utrimque consilio id se dedisse sententiae, ut utriusque imagines Antonio dirigerentur. |
9 | Perstrictum illum splendore imaginum, et Sosii praecipue testimonio (qui nihil tale se umquam vidisse in terris asseveraret, et gratiam illis non hominum, sed divinam inesse lenocinantem: ut excitaret viri minime sobrias cupiditates) scripsisse Herodi, ut Aristobulum ad se sine mora mitteret: de Mariamne quod sibi coniuncta foret, praetermisisse. |
10 | Non quo cooperire libidines suas, vel in his quae nuptae essent apud maritos soleret, cui sine periculo usus foret, flagitium sine pudore; sed quo Cleopatrae caveret indignationem, quae utriusque quidem sexus rivali offenderetur, sed amplius si sociatam viro mulierem deprehendisset; quia se decore super omnes excellere mulieres arbitrabatur. |
11 | Perlectis itaque litteris, Herodem excusavisse, quod sine seditione populi et perturbatione totius gentis avellere a suis nobilem non posset adolescentem, atque ut satisfaceret Alexandrae, spopondisse Aristobulo sacerdotium: sed cum moras fieri promissis vidisset, et arte se ludi putaret; Alexandram paravisse navigium, ac ipso apparatu fugae cognito per Sabionem consilio revocatam esse cum filio. |
12 | His motum Herodem dissimulasse ad tempus iniuriam, et accelerasse Aristobulo sacerdotii collationem, ut honoris specie paratae necis invidiam velaret: qua peracta, ut diximus, quasi fulmine ictus, exagitatus est, simul et affectati adulterii afficto a suis crimine, quod sciret Antonium promptum ad libidines, et invelatas, ex eo quod plurimum poterat inflammantem in omne genus amatorium cupiditates. |
13 | Cleopatrae quoque inexpiabilem rivalitatis praecipue dolorem atque immanitatem, quae plurimos virorum, quos seniores circa uxorum reprimendam intemperantiam compererat, interemisset, imminere sibi periculum non solum amittendae coniugis, sed etiam subeundae mortis perhorrescebat. |
14 | Proposuit itaque ipse contendere in Aegyptum, ut Antonium vel Cleopatram quam maxime metuebat, deflecteret. |
15 | Evocatum alii ferunt M. Antonii litteris eo tetendisse, ut necati adolescentis causas praestaret. |
16 | Profecturus tamen affini suo Iosippo cui Salome germana regis in coniugium convenerat, secreto aperit, suspectam sibi necem propter coniugalis formae appetentiam, quam missa sui decoris specie prodidisse mulier argueretur; idque quasi affini negotii committere, ut si ipse ab Antonio exstinctus foret, Mariamnem necaret, ne merces flagitii superesset. |
17 | Iosippus haudquaquam, ut arbitror, studio proditionis, sed quo mulieris erga virum sopiret querelas, quibus se afflictam diceret ardere odiis viri, mandatum exprimit, atque ad affectum amantis interpretatur quod ne mortuus quidem pateretur Herodes seiungi se ab uxoris societate. |
18 | Sed mulier longe aliter quam Iosippus aestimaverat, ad argumentum traxit implicatae adhuc in se crudelitatis, cuius exercendae post mortem quoque suam exsecutionem affini proprio mandavisset; infestum illum sibi iniuria, qui suspiciones suas non argumento aliquo veritatis examinaret, sed praeruptae mortis exitio urgeret; nullum odiis finem fore, quae ultra ipsum vitae ac salutis defectum extenderentur. |
19 | Sed Iosippus domestici mali immemor, dum alienam coniugem ultro reconciliare expetit, suae coniugis adversum se inflammavit suspiciones: quae et colloquia viri proprii cum Mariamne, morasque in aula regia haud perfunctorie ferendas arbitrabatur. |
20 | Denique ubi frater revertitur, insimulationes non distulit, iniuriam addens suam regalibus contumeliis, quod sibi quoque Mariamne ademisset maritum: sed Herodes praestrictus licet, tamen haudquaquam gravius primo commotus est, nec infensum se uxori praebuit, cum etiam vi amoris infractus, quodam die mulieri iurare coepit, quod tanto eam diligeret affectu, ut numquam alterius mulieris flagraverit cupiditate: ita omnes ex animo abiecerit, ut uxori fidem servaret. |
21 | At illa: Satis, inquit, amorem erga me tuum mandatis quae Iosippo dederas, declarasti praecipiens ut me occideret. |
22 | Quomodo potest amare, qui occidere potest? Amens illico rex ubi audivit secretum suum proditum, cogitare coepit numquam proditurum fuisse Iosippum, nisi captus amore mulieris mercedem proditionis stupro quaesisset, manifestatum quod diu latebat, in aperto crimen indubia corruptione: non frustra excitatam sororem, quae domesticam iniuriam prae ceteris deprehendisset. |
23 | Itaque indignatione nimia furens animique impos exsilivit de lectulo, fugiens corruptelae turpis contagia, nec furentem capiebat aula: audivit soror vociferantem, continuoque rapiens tempus ad argumentum insimulandi et occasionem nocendi, confirmavit indignantis suspiciones: impulsus itaque dolore iniuriae insimulatione germanae, iubet occidi utrumque; nec multo post secuta est factorum poenitentia: et ubi ira cecidit, amor successit, et passio resuscitata est, tantusque incanduit fervor cupiditatis, ut defunctam non crederet, atque in excessu mentis positus, quasi viventem alloqueretur. |
24 | Et sicut ad eam quae viveret pueros dirigebat, rogans, ut depositis simultatibus, ad sese veniret, et redderet se coniugali gratiae. |
25 | Vix denique multo edoctus intervallo temporis obiisse credidit, quam pro amore tamquam immortalis feminam decoris mori non potuisse arbitrabatur. |
26 | Tantus erat affectus erga defunctam. |
27 | Denique efferus, postea atque in multorum necem praesentium odio fertur exasperatus, nec solum morbo animi laborasse, sed etiam gravi corporis aegritudine, quam ex pestilentia quoque aeris contractam aiebant. |
28 | Nam tractus coeli corruptior plurimis pestem creavit. |
29 | Unde consultis medicinae peritis, silvarum secretis sese abdit, et refuso paulatim vigore, venatibus salubritatem corporis pariter ac mentis salubritatem recepit. |