monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXXVI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XXXV. <<<     >>> XXXVII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XXXVI.

1 Hanc regis potentiam prosperis affluentem successibus unius mulieris expetita societas inclinavit; moestisque infregit doloribus, ex quo adversum ius fasque coniugium dignitate potius generis quam charitate, usu quodam regio metiendum existimavit.
2 Habebat autem in consortium, Dosidem nomine, Hierosolymitanam feminam privato sibi ante sociatam, quae gratior eo esse debuerat, quo fuerat felix marito, cum qua regale fuerat adeptus fastigium.
3 Verum immemor gratiae proiicit Dosidem, sociat Mariamnem Aristobuli neptem, Alexandri filiam.
4 Itaque dum sequitur nobilitatem, in perturbationem incidit, qua sibi domus propria non conveniret, cui diversarum provinciarum multiplex obtemperaret populus: ac ne oculi novae nuptae odio novercali domi posito, eo quem Dosis generaverat, offenderentur, eiectus non solum paternis aedibus, sed tota quoque urbe Antipater (id enim iuveni nomen) infaustis nuptiis locum fecit, quas pater unici filii exsilio concelebravit, vixque festorum dierum solemnitatibus arcessebatur.
5 Videns mulier morigerari sibi maritum, etiam pietatis convicio in superbiam conversa, addita est etiam causa, qua iure eius animus inflammaretur: quia Hyrcanum avum suum, viri sui insidiis noverat exstinctum, falso suspectum propter regni cupiditatem: ipse est, de quo supra memoravimus, quem Barzafarmanes qui Persis imperitabat, cum occupasset Syriam, captivum abduxerat, atque in Parthia primo retentum, postea Iudaeis postulantibus qui supra Euphratem inhabitabant, miseratus sortem inclinatam permiserat: atque utinam ut concessus fuerat deprecantibus, ita etiam credidisset monentibus, ne mora ingenii humani propinquorum cum potentia sollicitaret, ut ad Herodem transitum faceret, eam illi periculo futuram, quod nullos magis regni cupido servandi, quam proximos exagitaret, atque a propinquis caveret.
6 Verum ille taedio peregrinationis et suorum desiderio transivit Euphratem, in Iudaeam revertitur.
7 Quod altius in pectus Herodis, quam quisquam ratus erat, descendit, non quo ille regnum affectaverit, sed quia viro regii generis, et diu exercitati privilegio potestatis incertum, an ab eo abstinere se posset, aestimabatur.
8 Laqueus igitur mortis Hyrcano, coniugium neptis fuit, cuius gratia properavit ad Herodem: nescius, tutius ne apud hostem captivos degere, quam apud regem propinquos.
9 Nulla itaque vel levi regnandi suspicione, hoc solo interemptus est, quod ei competere regnum videbatur.
10 Diligebat interea Mariamnem impenso amore, nec offensam volebat; cumulaverat mulier gratiam numerosiori partu.
11 Nam quinque ei generaverat filios, sed ex tribus maribus iunior Romae obierat, dum litteris imbuitur liberalibus.
12 Reliqui duo ultra privatorum modum regio cultu celebrabantur.
13 Suffragio erat iuvenibus matris nobilitas, et suus ortus in regno, quod imperante iam patre geniti forent, sed amor maxime Mariamnes, quo rex magis magisque quotidie accendebatur: ut cum ipsi nulla vicissitudo amoris a coniuge rependeretur, caveret tamen, ne in aliquo mulieris animum moestificaret.
14 Aequa lance odium mulieris et amor viri adversum se certabant.
15 Iustius tamen Mariamnem amantem se virum oderat, quam Herodes Mariamnem amabat non amantem.
16 Suppetebat mulieri odium de flagitio, fiducia de amore: quia altero dolore nepotis adversabatur, altero per obsequium amantis extollebatur.
17 Et ideo ne a convicio quidem obiiciendorum criminum temperavit, quod avum sibi Hyrcanum et fratrem Ionatham per scelus eripuisset, cum alter prosocer, alter affinis: ille propter senectutis infirmitatem servari debuerit, hic saltem propter aetatem adolescentulam: facimus indignum, cui septem et decem annorum adolescenti summum commiserat sacerdotium, huic continuo honorem contulit, et mortem intulit; nulla alia causa, ut accepimus, nisi quod sacerdotali amictu indutus, ubi accessit primum ad altaria sacrato et celebri die, subito populus illacrymavit: quod suspectum adeo Herodi fuit, ut prae gaudio crederet populum illacrymasse, atque adeo erga Ephebum prodidisse affectum suum, lacrymas illas voti indices, studium populi sui periculosum, qui intimis visceribus significaverit, quod studium erga cultum adolescentis haberet, et nobilem illum regium nepotem impotentis mulieris filium fratrem reginae protervioris quae regem virum dedignaretur, prorupturum ad imperandum, nisi maturius sublatus e medio foret, cui forma, cui decoris gratia suppeteret, ut iure praeferendus omnibus aestimaretur.
18 Proposuit itaque adolescentem occidere: exagitabat eum mater adolescentis, quae et ad investigandum acrior, et ad ulciscendum vehementior, nihil occultum, nihilque inultum patiebatur, eoque revocare sese ac reprimere deliberabat.
19 Rursus exagitabat eum cumulatior in dies erga adolescentem amor universorum et regni periculum.
20 Unde praerupto furore excitatus, statuit quovis modo sibi consulere.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XXXV. <<<     >>> XXXVII.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXXVI.