monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXXIV.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XXXIII. <<<     >>> XXXV.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XXXIV.

1 Respondit ad ea Caesar: Salve, inquit, et nunc magis regno tuo utere, quia non invidemus virtutibus, sed delectamur.
2 Dignus enim es pluribus imperare, qui sic tueris amicitiam: et ut in adversis positum non abneges, et amicum tibi confiteri non erubescas.
3 Sed adorere felicioribus adhaerere et conservare fidem in prosperis: iam in adversis, satis probasti.
4 Vicerit te Antonius, sed non ego victum putabam, quem amicitia parem fecit victoribus.
5 Propterea expeteris a nobis, quia nullus te belli eventus mutavit: quandoquidem non tu Antonium deseruisti, sed te Antonius, qui Cleopatrae magis quam tibi credidit.
6 Insipientia illius te nobis acquisivit: quia perniciosissimam sibi elegit, fidelem repudiavit.
7 Nec mirum, si Cleopatrae Antonius victus adhaereat, a qua victor captus est.
8 Quid miraris, si te desistere fecit Cleopatra Antonium, cum a me dissociaverit atque ex consorte imperii hostem fecerit? Ergo et quia tu nobiscum repudiatus es, et ideo nobiscum regna.
9 Nec hoc quidem beneficio vacat, quod dum nos bellis occupamur civilibus, tu indomitam Arabum gentem subiecisti, quia Iudaeorum hostes pro nostris ducimus.
10 Nobis enim arma inferunt, qui vos lacessunt.
11 Nobis ergo militasti, cum tibi vinceres: et ideo te remunerabimus, ut regnum tuum confirmetur nostro munere.
12 Interim nihil imminuisse non parva gratia est: adoriemur in reliquum, ut non requiras Antonium.
13 Neque enim dignum est, ut quem bello vicimus, non vincamus benevolentia.
14 Cum haec dixisset Caesar imposuit diadema capiti eius, sedulitatem adiungens muneri.
15 Qua dignatione Caesaris invitatus Alexander, ex amicis Antonii virum cui Caesar maxime indignaretur, volens abducere offensioni, multa deplorabat prece: sed indignatio nimia nullum veniae locum reliquit.
16 Proficiscentibus inde in Aegyptum, prosecutus Caesaris iter suppeditatis omnibus, quae vel ipsi vel exercitui usui forent, maxima sui gratia imperatoris sibi studia conciliavit Herodes: praecipue quia in locis aridioribus usque Pelusium, regali provisione aquarum affluentia subministrata: quibus officiis tantum sui amorem infundit omnibus, ut plus videretur meruisse quam accepisse.
17 Minor quoque regni potestas, quam humanitatis largitas aestimaretur.
18 Unde Caesar ex sententia rebus intra Aegyptum gestis, Antonio et Cleopatra defunctis, non solum quae adempta erant Herodi reddidit; verum etiam praeter illa quae Cleopatra averterat, Gadarum, Ioppen, Samariam quoque ei concessit.
19 Maritimas quoque urbes, Gazam, Arithedanam, Ioppen, turrim Stratonis simul donavit: quadringentos quoque stipatores ex Gallia quibus septa incedebat Cleopatra, ad custodiam corporis regi concessit, multaque alia.
20 Sed his omnibus rex pluris habebat, quia a Caesare super omnes, infra Agrippam tamen, diligebatur; ab Agrippa, infra Caesarem.
Ambrosius HOME