Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XXXIII.
1 | Sed maior victorem sollicitudo perculit, ut qui sibi alios subiecerat, non iam de finibus, sed de toto regno periculum imminens perhorresceret, victo Antonio quem fida sibi amicitia copularat. |
2 | Denique Augustus Caesar Actiaci triumphator certaminis, necdum superatum Antonium arbitrabatur, cum Herodes superesset victoriae. |
3 | Anxius itaque rex, cum Rhodum accessisse Caesarem vero indicio comperisset, navigavit ad eum, ne fama terrenum iter eius praeverteret. |
4 | Adveniensque deposito diademate, sese obtulit privato habitu, sed mente regia. |
5 | Denique nihil veritati subtrahens, constantiam tenuit, auctoritatem reservavit. |
6 | Ego, inquit, Auguste, fateor me fidelem fuisse Antonio socium, utpote qui ab eo regnum acceperim, cui me debitorem adhuc non abnuo: idque armis probassem, si Cleopatra non invidisset, et Arabes non impedissent. |
7 | Ea necessitate arma adversum te non tuli: non quasi amici desertor, aut praelii pavidus, sed quasi domi rebus gerendis occupatus. |
8 | Ingratum me tamen sibi non sensit Antonius, quod et adiumenta exercitus et frumenti innumerabiles copias absens miserim. |
9 | Sed et tu, Caesar, me non ingratum beneficiis eius iudicavisses, si Actiaco bello interfuissem. |
10 | Vide quam nihil subtraham. |
11 | Plus metuo apud te ingratus in hostem tuum, quam in te hostis videri. |
12 | Iudicium mihi tuum gravius quam bellum est, apud quem non virtutum merita, sed vitia periclitantur. |
13 | Unde et ego malo apud te de fide, quam de perfidia causas dicere. |
14 | Vide, Caesar, quam integrum Antonium non deseruerim, victum non refugi. |
15 | Vicisti, Caesar, Antonium legionibus tuis maximis, vicisti consiliis tuis, vicisti imperii Romani viribus, quod dereliquit et quod negavit: et vere victus est virtutibus tuis, sed magis moribus suis. |
16 | Vicit eum Cleopatra uxor, vicit eum Aegyptius amor, vicit eum Conopoea luxuries. |
17 | Victus est, quia maluit cum Cleopatra vinci, quam sine ea vincere: vicit eum mulier infestior suis quam adversariis. |
18 | Suaseram mortem mulieris, si vellet sibi consulere: promiseram auxilia, quibus repararem afflictum: promiseram vires, quibus fugacem tuerer, me ipsum belli consortem obtuleram: sed mentem eius obstrinxerant Cleopatrae cupiditates: victus est, quia audire me noluit: victus sum et ego cum Antonio, minore tamen flagitio: quia illum Cleopatra vicit, me Antonius. |
19 | Ille barbaram, ego amicum non dereliqui. |
20 | Cum illo posui diadema, sed ad te venire timens amici fidelis gratia, sequestravi regni insignia, sed non abieci virtutis conscientiam: ut voles iudica. |
21 | Ego tamen quavis sorte iudicii tui referam mecum, quod cuiusmodi fuerim amicus aestimabitur. |