monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXX.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XXIX. <<<     >>> XXXI.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XXX.

1 Caesar tamen benevolentia naturali diffusior, et toleratam in Aegypto Antipatri militiam omnibus patris sui Caesaris praeliis, et hospitalem coniunctionem tamquam renovatis gratiae pignoribus chariora habebat: suspectabat tamen versutum ingenium regis, non aequo et bono, sed negotiorum suorum utilitatibus prave intentum.
2 Senatus adeundi data copia, apud quem Messala et Atratino astruentibus paterna bene gesta, ipsius quoque Herodis officia erga Romanam rempublicam patrum auctoritate decretum est, utile Romano imperio regnum Herodis videri: quod astipulante Antonio, bello adversus Parthos gerendo adiungi Romanis memorati regis societatem conduceret.
3 Dimisso senatu, Caesar atque Antonius et Herodes pariter egressi curia, prosequentibus magistratuum officiis deducuntur.
4 Primoque die, quo regnum Herodi senatusconsulto delatum foret, Antonius adornat convivium, regemque invitat.
5 Eodem fere tempore Iosippus frater Herodis aquae inopia fugam in nocte composuerat: sed tanta subito vis pluviarum terram infudit, ut omnes repleret ductus aquarum.
6 Itaque revocato transfugio quod ad gentem Arabum parabat, obsidentis Antigoni copias partim insidiis, partim congressione atque aperto praelio fudit, sed et ipse plerumque adverso exitu sese in castrum recepit.
7 Et iam Herodes ex Italia in urbem Syriae Ptolemaidem improvisus aderat; propereque egressus navigio, cum ingenti manu civium et peregrinorum Antigonum petebat, occurrentibus sibi Ventidio et Silone ducibus Romanae militiae, quos Antonius deducendo Herodi adesse praeceperat.
8 Eos Gellius in hos usus directos ab Antonio licet abhorrens studio, quod utrumque eorum Antigonus pretio averterat, specie tamen de proximo convenire suaserat: si quidem in proximis urbibus, ob reprimendi belli Parthici tumultus, Ventidius immorabatur; Silon autem intra Iudaeam positus, apertam cum Antigono societatem pecunia conficiebat: nec tamen Herodes auxilio egebat, cui praeter paucos Galilaeorum, universi adhaeserant: et quia propositum erat, ut de Massada, suos quamprimum eriperet obsidioni, Ioppen in medio positam pugnando cepit adversariorum manu refertam, ne ad ulteriora progressus, hostem a tergo relinqueret: et quamvis iter eius Antigonus impedire cuperet, tamen facili negotio Massadam recepit, suosque exemit periculo.
9 Deinde profectus Hierosolymam cum omnia fecisset, ne pugnandi haberet necessitatem, asserens se pro civibus adversus rebellionem, non adversum suos praelium recepisse: lacessitus ab Antigoni fautoribus, sagittis et levioribus spiculis de muro sibi obstrepentes fugere coegit.
10 Nec ulla fuisset victoriae mora, ni dux Romani agminis Silon subornasset milites, qui de inopia querelam expromerent, vastataque omnia circa muros, difficultatemque utensilium, et angustias alimentorum praetenderent: et iam tempus adesset quo ad hiberna eos concedere oporteret, rupturos imperium minarentur, ni sibi acquietum foret.
11 Iamque seditio convaluerat, nisi Herodes centurionibus pariter ac militibus Romanis medium se offerens oravisset, ne desererent eum, quem Caesar et Antonius, senatus quoque tuendum sibi commiserant, quum praesertim nihil defuturum usibus polliceretur.
12 Et completa oratione in regionem egressus, subito rerum omnium abundantiam exercitui suppeditari fecit, ut nulla Siloni superesset causatio: et inde erectis universorum animis, cum duobus millibus peditum et quingentis equitibus Idumaeam recepit.
13 Quieto iam Romanarum agmine, atque in hibernis locato, dux facti Iosippus leviori electus negotio, ne quid adversus Antigonum maiore periculo usurpandum arbitraretur: ipse autem suos ex Massada translatos, cum in Samaria provisis quae munimento et usui fore crederet, constitisset: glaciali hieme et repletis nive locis omnibus, praeveniens adventus sui nuntio Sephorim prisco vocitatam nomine quam Diocaesaream postea nuncupaverunt, sine ullo ingressus praelio reficiendis quos hiemales pruinae atque asperiora gelu itinera fatigaverant, opportunam existimavit: erat enim illic et alimentorum multa copia.
14 Ubi refectis cibo et stativa interpositione militibus, adversum latrones praelium adoriundum putavit, qui totam percurrentes regionem, non minore quam bellica incursione locorum incolas attrivere.
15 Itaque primo partem quamdam equitum et peditum in vicum Arbelam praemisit, et ipse cum reliqua manu post quadraginta dies adfuit.
16 Nec tamen exercitus specie territi latrones; sed cum armis occurrendum rati, praeferebant disciplinam bellicam et latronum audaciam.
17 Conflictu habito, cessit cornu Herodis sinistrum; sed cito reparavit Herodes, et adhibitis adiumentis, suos statuit, insequentes perculit, atque infregit impetus eorum.
18 Qui cominus pugnantem Herodem pati nequivere, declinantesque usque ad Iordanem secutus neci tradidit.
19 Reliqui omnes supra fluvium dispersi, ut omni incursionum metu Galilaea absolveretur; residentibus tantummodo, qui se latebris recondentes, ac velut infodientes speluncis, victoriam morabantur.
20 Erant autem in praerupto montium, concavis saxorum lateribus, inhorrentes specus, inter scrupeas rupes, invio undique et impossibili, nisi locorum incolis, accessu.
21 Qui transversariis semitis et angustis callibus, quibus solis adiri solerent, periculi usu, ut adversus periculum deprehendendi tutiores forent.
22 Caeci intus antrorum recessus, quorum in fronte petra, usque ad profundas congregationes aquarum, velut quodam continenti iugo prominens, spem adeundi excluderet, lubrico undique situ, de supercilio montium cadentibus aquis, et amnium cursu fragoso, ut praecipitium fluentorum ruina, et saxum imminens charraris plus terroris daret.
23 Deinde aliquamdiu rex in incerto haesit, non reperiens quemadmodum naturam vinceret.
24 Postea vero huiusmodi commento usus, ut in modum arcarum machinato munimine, validissimos quosque includeret: in ipsa spelaeorum ora armatos, retinaculis quibusdam deposuit, qui facile inermes cedere, et cum omnibus necessitudinibus et generatione interficere coeperunt: at si qui resistere auderent, eos iniecto igni exurere.
25 Nullus pietali locus.
26 Quin etiam volens Herodes plerosque eripere neci, atque ad se confugiendi fiduciam dare, avertit magis: ita ut nullus voluntarius Herodi adiungeretur; et si qui adigebantur, mortem praeferrent captivitati.
27 Denique unus de senioribus cui septem filii uxorque adessent, quorum saluti consulere posset, omnes eos tali occidit modo: Singulos quosque progredi iubens, ipse in ingressu stetit, et procedentem de filiis interficiebat.
28 Despiciens Herodes tam triste facinus ac miserabile, paterna perstrictus necessitudine, arcebat manu, et verbis rogabat, ut parceret liberis, impunitatem pollicens: at ille haudquaquam ullis inflexus vocibus, atque insuper regi conviciatus, supra filios etiam uxorem peremit praecipitatis ex alto cadaveribus filiorum, ad ultimum semetipsum in profundum praecipitem dedit.
29 Perterritus his Antigonus, quod tum facile Herodes latronum multitudinem, locorumque superavisset difficultatem, ipsius quidem praesentiam declinavit: sed convertit se ad Ptolemaeum, quem Herodes parti exercitus praefecerat, et vir ad furta belli peridoneus, per eos quibus mos erat turbare Galilaeam, improviso impetu Ptolemaeum iugulari coegit: Iosippum quoque fratrem Herodis, germano in aliis occupato partibus, impigre repugnantem cum militibus Romanis qui in adiumentum eius temere collecti advenerant, delevit.
30 Nec tanto contentus triumpho, addidit etiam victoriae gravem in defunctum contumeliam, ut abscisso capite relinqueretur: pro quo Pherora frater perempti quinquaginta talenta obtulit, nec impetravit.
31 Qua victoria rursus in Antigonum plurimorum intra Galilaeam studia conversa renovataque belli negotia.
32 Antiochiam Herodes contenderat, illic amoeno satis loco quem Daphnen vocitant, requiescebat.
33 Ubi accepto germani necis nuntio, paulisper ingemiscens passioni moerorem distulit, vindictam paravit.
34 Non tulit Antigonus furentem dolore, sed intra munitiones sese recondit.
35 Irrupit Herodes, ut persequeretur tanti facinoris auctores, et facile occurrentia avertit agmina.
36 Erat multorum nex plurima, obstructae viae iacentium cadaveribus, ut itinera ipsa peremptorum funeribus replerentur.
37 Peractum esset praelium, omnibus fuga versis, si Herodes Hierosolymam protinus dirigendum iter aestimavisset.
38 Abiecerat Antigonus hastas, ultimum supplicium pertimescens.
39 Confusi omnes metu, adeo ut cum asperitate hiemis revocatus a persequendo esset Herodes, et armis depositis, balneum esset ingressus uno comitatus servulo, occurrerunt ei tres viri districtis mucronibus: deinde plures, qui fugissent de praelio, latibula quaerentes.
40 Hi, viso rege, turbati metu pertransire, atque ad exitum balnei festinaverunt, ut possent evadere, qui potuerant necem regis patrare bellumque absolvere.
41 Denique nemo fuit, qui fugientes corriperet: unde coniiciens Herodes, quanta hostibus for mido inesset, incubuit praelio, et Pappum ipsum ducem adversi agminis interfecit, atque eius abscindi caput iussit, quod ab eo frater Iosippus regius interemptus foret.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XXIX. <<<     >>> XXXI.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXX.