Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XXIX.
1 | Cesserat acerbitati insolentia, sed decursu fere biennii effuderat se Syriae Parthorum exercitus, Pacoro regis filio et Barzafarmane Persarum satrapa, barbarum agmen ductantibus. |
2 | Quibus stimulator accessit Lysanias Ptolemaei filius, defuncto patre, cui cognomentum Menneo fuit: exutus iam potestate per memoratum satrapam, sollicitavit Pacorum promissis mille argenti talentis, et quingentis mulieribus, ut Antigono regnum daret, Hyrcani solveret sacerdotium. |
3 | Pacorus ministro regio partem equitatus dedit (quoniam ipse rebellionibus intra Syriam detinebatur), ut in Iudaeam transiret, atque Antigono rem gereret et studium eius iuvaret: sed hoc quoque parum processerat, nisi confligentibus adversum se Iudaeis, Herode ac Phaselo, et contra Antigono, ducibus de sententia Antigoni propositum foret, ut Pacorum conciliatorem pacis reciperent. |
4 | Quod Phaselus ingenii facilitate, obnitente Herode, probatum in tempore, mox sibi perniciosum expertus, cognovit natura barbaros esse infideles: nam missus ad Barzafarmanem, quasi pacis exsecutorem et cum Hyrcano profectus occurrit satrapae, astute satis velanti insidias specie benignitatis. |
5 | Denique profecturis munera dabat, et quemadmodum circumvenirentur dispositionibus suis constituebat. |
6 | Prosequebantur eos custodiae magis causa, quam socii periculorum. |
7 | Deferebantur nuntii, quod mille talentis Parthus redemptus foret ad exitium memoratorum. |
8 | Ofellius quoque fugam suadebat, quod a Saramalla Syrorum dirissimo factionem eis paratam cognoverat. |
9 | Sed nec sic quidem adductus est Phaselus, relicto Hyrcano, sibi consulere; verum adorsus est satrapam gravioribus contumeliis, quod pretio fidem proderet, plurisque pecuniam quam aequitatem duceret; amplius pro salute sese daret, quam Antigonus pro regno annumeraret. |
10 | Sed Persa fidem quam prodiderat, periurio conciliare sibi nixus et suspicionem omnem depellere, haud multo post dolum patravit. |
11 | Nam eo profecto ad Pacorum, quibus id negotii dederant, Phaselum et Hyrcanum corripiunt exsecrationibus, quando aliud iam facere nequibant, ultum iri cupientes barbarorum periuria et perfidiam proditionis. |
12 | Nec minus Nini minister missus in Iudaeam dolis praetenderat, ut caperet Herodem: sed illum iamdudum suspectantem insidias barbarorum gravis ad cavendum cura exercebat, seque intra munitiones tenebat. |
13 | Nec simulatis a Pacoro mandatis quibus de Phaselo eiusque insolentia fratrem conveniret, muros egredi et alloquiis hostium sese committendum putavit. |
14 | Cognitoque fratrem et Hyrcanum teneri, nocte in Idumaeam suos praemisit, atque ipse cum servulis insequentes barbaros fudit. |
15 | Multisque caesis, in Massadam sese properato gradu contulit: graviores tamen Parthis expertus Iudaeos qui fugienti incubuerant, et suos quidem intra munitiones composuit, ultus sese de insequentibus. |
16 | Ipse autem relictis praesidiis quae matri et fratribus iunioribus praesidio forent, in Arabiam Petraeam contendit. |
17 | Infudere se Persae Hierosolymis, irruentes in fugientium domos: versa omnia in rapinas, bellum, tumultus: eorum iniuria processit, ut regnum Antigono traderetur; Phaselus quoque et Hyrcanus in potestatem eius ad subeunda quae libitum foret, consignarentur. |
18 | Ille autem tenere sese diutius nequivit, sed continuo in Hyrcanum facto impetu, aures eius dentibus suis abscidit, ne quando ulla rerum conversione recursus ei pateret ad sacerdotium: summum enim sacerdotem immutilatum esse oportet, nec licere per legem liquet, ut mutilato corpore quisquam summo fungatur munere sacerdotii. |
19 | Phaselus adscitae sibi mortis celeritate contumeliam praevertit, illiso capite saxis quae forte occurrerant, dedignatus servari ad ludibria, vel iussu alieno mori qui posset vinctis licet manibus et ferro negato exitum vitae invenire. |
20 | Fuit tamen etiam alius de eo sermo huiusmodi, quod saucio Antigonus medicum adhibuerit, quo venena vulneri tanquam medicamentum infunderentur. |
21 | Quilibet exitus horum, principium habuit spiritus ferocioris. |
22 | Addidisse allegatur in ultimis suis, cum iam exhalaret spiritum, cognito quod Herodes viveret, et fuga paratas insidias evaserit, cum gratia sese obire: quia superstitem relinqueret qui sibi ultionem inferret. |
23 | Herodes autem properavit in Arabiam, sperans se accepturum pecuniam, qua sola barbaricam inclinari posse crederet avaritiam, ut fratris redimeret captivitatem: ac si vel Arabem paternae immemorem dilectionis, vel referendis muneribus tenaciorem offenderet, aes mutuum posceret pretium redemptionis, pro quo oppigneraret redimendum filium, quem ad hos usus septennem puerum secum deduxerat. |
24 | Sed praeventum est piae studium germanitatis morte Phaseli, et in vacuum Herodes tam sedulo fraterni studia muneris exsequebatur. |
25 | Prius tamen quam de morte fratris cognosceret, Bocchum Arabiae regem alienum reperit, quem amicum credebat: nam is fidem cum tempore mutavit, et iam appropinquantem Arabiae finibus Herodem vetuit intrare: composito quod sibi Parthorum nuntiis insinuatum foret, ne profugum suum in regnum Arabiae recipiendum putaret, bellique gravissimi causam sibi gigneret. |
26 | Quibus offensus Herodes, continuo retulit, quae iustae commotionis dolor prompserat, atque inde in Aegyptum convertit. |
27 | Mox tamen Bocchum poenituit violatae gratiae, missisque per quos revocaretur Herodes, praevertit. |
28 | Cui ingresso regiones quas Rhinocorii inhabitabant, et de fratris interitu, et de Hyrcani captivitate qui sub vinculis in Parthienem deductus est, veris insidiis manifestatum, tantumque moeroris assumptum, quantum depositum sollicitudinum, ut pro bello fugam pararet. |
29 | Denique Alexandriam summo studio contendit, atque ibi cum honore a Cleopatra susceptus, quod tanti nominis virum ducem militiae suis expetendum partibus arbitraretur. |
30 | Unde posthabitis reginae petitionibus, Romam navigavit, minores procellas hiemis ratus perturbationesque Italiae compertas, quam quos in Cleopatrae mobilitate graviores omnibus naufragiis fluctus perhorrescebat: denique inexspectatis ventorum flatibus profectus, circa Pamphiliam periculum incidit, sed evasit tamen; et mutato navigio, Brundusium prius, atque inde Romam pervenit. |
31 | Ibi paternae amicitiae praerogativa adiit Antonium, deploratisque suis et domesticarum aerumnis necessitudinum, quibus in obsidione positis Romam precatum venerat. |
32 | Antonium flexit, assumpta ex tanta rerum conversione misericordia, quia rex dudum potentissimus, et qui Romanae reipublicae saepius tulerat opem, repente ut naufragus, et rerum omnium egens, auxiliique inops suis in periculo positis suppliciter imploraret auxilium, sedem mutaverit: in quo etsi Antonius hospitalitatis gratia quae sibi cum patre eius Antipatro fuerat, propense inclinaretur maximeque quod Idumaea tetrarchon faciens regno praedestinatum reliquerat. |