monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXVIII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XXVII. <<<     >>> XXIX.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XXVIII.

1 Timens enim Malachus Antipatri potentiam quae virtute Herodis cumulabatur, corrupto uno de regalibus ministris, Antipatro venenum paravit.
2 Quo potato, post convivium statim moritur Antipater, impigro in caeteris ingenio, et maxime quaerendo stabiliendoque Hyrcani imperio vir strenuus.
3 Tulit graviter Herodes obitum patris, commotoque exercitu, ultorem pollicebatur; sed fraterno consilio revocatus, ne bello intestino Iudaea inter Herodem et Malachum vexaretur, parato ad repugnandum et maxime dissimulante Malacho, quod necis Antipatri conscius foret; in aliud genus ultionis facile traductus est, ut satisfactione accepta quod nulla fraude Malachi Antipater obiisset, Hyrcanum ac Malachum Herodes ad coenam vocaret, et de sententia Cassii, qui etiam suis id negotii mandaverat ad obeundam ultionem directis: parati centuriones praepositique Romani exercitus, venientibus Hyrcano simul ac Malacho occurrere in littore, atque evaginatis gladiis utrumque eorum circumstetere.
4 Solum tamen Malachum multis vulneribus confossum ac laniatum supremo exitio trucidaverunt.
5 Consternatus eo terrore Hyrcanus, sensum amisit, atque omni solutus vigore mentis et corporis corruit.
6 Paulisper tamen ubi sese recepit, interrogato Herode, quis praecepisset Malachum occidi, ubi cognovit ex praepositis, Cassii Romani imperatoris iussu necatum, illico respondit: Cassius ergo et mihi, et patriae meae saluti fuit, qui utriusque insidiatorem peremit.
7 Sed hoc sive prae metu dixerit, sive ita senserit Hyrcanus, haud liquido patet, neque nostro definiri potest iudicio.
8 Insurrexerat Elichus, qui fraterna necessitudine Malachi mortem cuperet ulcisci: sed quia Herodem lacessere non audebat, fratrem ipsius Phaselum lacessendum arbitrabatur.
9 Quo cognito, Herodes movere se cupiens, retentus est corporis infirmitate.
10 Elichus interea munitiones quasdam et praecipue Massadam impositis praesidiis occupaverat.
11 Sed ubi Herodi refusus salutis vigor est, recepta omnia, ipsumque Elichum munitione Massadae Herodes obsecrantem dimisit.
12 Interpellaverat eius potentiam Antigonus Aristobuli, adminiculante sibi Ptolemaeo socero, quos Herodes praelio fudit, et eiecto Antigono, Hierosolymam victor revertitur.
13 Magna gratia etiam recentis triumphi, et praecipue novae coniunctionis.
14 Nam primo Dosis ei coniux adhaeserat, ex qua Antipatrum suscepit filium; postea Mariamnem Alexandro Aristobuli filio genitam, secundis sibi nuptiis copulaverat, Hyrcano proximam, atque ob ea regali praeditam nobilitate.
15 Nec tamen invidiam evasit, quod regnum praereptum ire Hyrcano affectaverat.
16 Nam ubi bello Macedonico Caesar atque Antonius Cassium Brutumque oppressere, victoresque alter in Italiam regredi maturavit, alter in Syriam properandum credidit; legationibus plurimis affluentibus convenere ad Antonium Iudaeorum quique potiores, atque in Bithyniam processere, accusantes Herodem fratremque eius Phaselum, eo quod ipsi violenter invasere rerum omnium potestatem, nomen solum Hyrcano ad speciem honoris dereliquissent.
17 Sed praesentia Herodis praevaluit et gratia, qui non mediocri pecunia, sed et muneribus opimis Antonii animum sibi devinxerat.
18 Unde ne sermone quidem ullo perstrictus ab Antonio, evacuavit invidiam adversum se directae legationis.
19 Iterum centum fere viri Iudaeorum Antiochiam ad usque, non minore spiritu accusatum profecti, apud Daphnem offendere Antonium, iam totum Cleopatrae amoribus deditum, atque eius libidini deservientem, ibique arguere coeperunt intolerabilem fratrum potestatem.
20 Messala contra refellebat assistentem Hyrcano et insolentiam gentis redarguebat, quae factione paucorum excitata suos detrectaret, alienos quaereret, Hyrcanique iniuriam praetexeret; cum Hyrcanus, quod civibus esset accommodum, praeoptavisset.
21 Cognitis itaque allegationibus partium, interrogavit Hyrcanum Antonius, quos aptiores esse arbitraretur.
22 Cuius affectu secundum Herodem ac fratrem eius conveniente, cum voluntati suae responsa congruerent, delectatus admodum, quod erat fratribus paternae hospitalitatis copulatus necessitudine, quando eum cum Gabinio advenientem in Iudaeam gratissime satis Antipater hospitio recepit, multisque percoluit officiis; Herodem et Phaselum tetrarchas ordinavit, totiusque Iudaeae procurationem agere praecepit.
23 Hinc quoque multiplicatus est numerus conquerentium: nam etsi alios legatorum custodia receperat, alios affecerat contumelia; illi tamen postea legati ad Antonium in urbe Tyro degentem, facta Hierosolymis seditione pergere praecepit, voluntati civium non defuerunt.
24 Et quamvis graviter esset in reclamantes vindicatum, rursus tamen perstrepere ausi sunt: missus ab Antonio Tyriorum praeses, qui corriperet insolentiae reos, cum tam ipse quam etiam Herodes atque Hyrcanus quaererent, ne ibi gravissima supplicia, patriaeque perturbationes et causas bellorum gigneret.
25 Ubi nihil profectum, sed irrationabili contentione misceri omnia coepere, direxit Antonius armatos: a quibus alii caesi, alii graviter saucii; ab Hyrcano tamen ut sepulturae mortui, aut medicinae, qui potuerant evadere, gratiam adepti, geminae humanitatis occasionem dedere, qua eius in cives benevolentia manifestaretur.
26 Caeteri quoque qui effugerant, ita urbem exagitando exasperaverant Antonium, ut etiam in eos quos vinctos tenebat, suprema supplicia mandarit.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XXVII. <<<     >>> XXIX.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXVIII.