Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XXVII.
1 | His et talibus fregere iuvenilem impetum, bellumque intestinum a Iudaea remotum, sed Romanorum interventione transfusum atque in eos versum. |
2 | Siquidem a Caecilio Basso Sextus Caesar dolo interemptus est: et postea Iulius Caesar triennio et septem mensibus potestate functus perpetua, quia privati habitum supergressus fuerat, in senatu graves poenas dedit, Cassio Brutoque auctoribus. |
3 | Unde congregatis urbibus, cum ultum iri filius Iulius adoptivus patris exitium, adiuncto sibi Antonio destinavisset, quia maximam belli partem, missis auxiliis, Herodes iuvisse aestimaretur, totius Syriae eidem regendae commissa est sollicitudo. |
4 | Quae res Antipatro causa lethalis exitii fuit. |