monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXVI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XXV. <<<     >>> XXVII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XXVI.

1 Laborabat enim Syria Ezechiae latronis incursionibus.
2 Quibus ille praedatoriae manui princeps totam infestabat provinciam, atque omnibus locis infensus erat.
3 Quem correptum iugulari iussit, multosque praedonum interemit: quod ei magnam virtutis gloriam peperit, ut haberet apud Syros gratiam.
4 Unde in urbibus ac vicis canentium vocibus celebrabatur, quasi pacem et quietem publicam multa post tempora reformavisset.
5 Excitabat hic sermo secundo plebis rumore aemulationem piam laudis fraternae, ut Phaselus iuniorem natu, quem adaequaret mentis benignitate, allectis in primorum locum benevolentia praestantioribus, qui severa temperarent gratia.
6 Unde et maximus honor Antipatro, quasi parenti publico, deferebatur: ipse tamen nihil de benevolentia ac fide mutavit, qua observare Hyrcanum solitus erat.
7 Sed difficile est in prosperis invidia carere.
8 Denique primum tacitus Hyrcanus ad iuvenum laudes vellicabatur; vehementius tamen eum, quae praeclare gesta in Herodis operibus ferebantur, exasperabant, quem ultra leges Iudaeorum et privati modum progressum videbat, ut omnem sibi cum fratre ac patre vindicaret potentiam, regemque exuerent omni honore, cui nihil praeter nomen resedisset, quod vacuum potestatis inanem speciem praeferret.
9 Denique inconsulto eo plurimos neci datos sine mandatis regalibus interfectos, quos lex patrum perire non sineret; unde oportere Herodem in causam vocari plerique aiebant, ut rationem daret, qua gratia violaverit legem, quae inauditos vetaret exitio dari: debere assurgere Hyrcanum, vel hinc experiri, utrum regem an privatum sese Herodes gerat.
10 Qui vocatus in iudicium nisi adesset, manifestum fore, quo tanta eius insolentia aspiravisset.
11 His atque huiusmodi regiorum satellitum sermonibus Hyrcanus per invidiam paulatim accendebatur, qui propriorem ignaviae pudorem increpitabant, quod regalium negotiorum iure decesserit, transfusa in Antipatrum et filios eius potestate, quos dominos constituerit licentia sibi regnandi imminuta.
12 Quibus excitus, statuit Herodem iudicio suo non defore purgaturum, quae adversum leges usurpata obiectarentur.
13 Herodes tametsi in iudicium se vocatum indignaretur, tamen vel patris monitis, vel consilio placidiore adventabat, praeoccupatis Galilaeae munitionibus: sed tamen neque invidioso agmine, ut bellum minari videretur, nec iterum in tuto praesidio, ut salutem proderet: fultus quoque Sexti Caesaris erat aspirante sibi gratia; qui metuens ne quid iuveni insidiarum irrogaretur, praescripserat Hyrcano mandatis severioribus, ut a iudicii gravioris periculo temperandum putaret.
14 Unde magis absolutionem iudicii Sexto detulit quam voluntati; quamvis Hyrcanus, etsi insimulantibus cesserat, ut eum in causam vocaret, volens tum absolverit, quoniam servare hero quam persequi malebat.
15 Sed ille iuvenili calore iniuriam dolens, absolutionis ingratus, perrexit ad Sextum proposito studio, ut si iterum vocaretur, non obediret, deditque obtrectantibus insimulandi locum: quamvis Hyrcanus non assurgeret ad ultionem, cum videret superiorem: recordatione tamen iniuriae (quae tractando alitur) excitus Herodes, congregato exercitu pergebat Hierosolymam, ut solveret omnem Hyrcani potestatem, ac pene effecerat, nisi a fratre infractus et patre, impetus eius consenuisset, rogantibus, ut insurrexisse satis putaret, et minitatione vindictae modum poneret; abstineret tamen ab imperatoris exitio, sub quo non mediocrem assecutus foret gratiam, ut tantam potestatem adipiscerentur: laesum quidem videri, quod in iudicium vocatus sit; sed rursus affectum gratia, quod absolutus: durum nimis, si iniuriam prosequatur, et pro salute ingratus sit: dubium deinde ancipitemque bellorum eventum: gravem quoque invidiae sarcinam, cum imperatori suo arma inferat, et ei qui paterno affectu eum foverit, saepius iuverit, numquam laeserit, nisi cum malis consiliariis usus, umbram ei excitaverit iniquitatis, qua se lusum arbitraretur.
Ambrosius HOME