Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XXV.
1 | Antigonus quoque in Syria Caesari occurrit, et quem vel patris deflere aerumnam convenerat, veneno per amicos Pompeii interfecti, vel supplicium germani quem Scipio summa crudelitate, tanquam reum securi percusserat, invidiae magis quam doloris partes exsequebatur, ut Hyrcanum et Antipatrum incubare alienis, quae sibi et fratribus suis per scelus erepta forent, questu gravissimo coacerbaret extorrem se factum habitationis paternae: terram in qua sit natus, negari sibi: tamen suas iniurias tolerabiliores videri; multo acerbiores illas quibus tota gens populi Iudaeorum ab Hyrcano et Antipatro afficeretur. |
2 | Eosque de bene gestis in Aegypto rebus vindicare gratiam, cum illud Mithridatis iuvandi munus, non ex insita in Caesarem benevolentia, sedulitas ulla detulerit, sed ex Pompeianae conscientia societatis formido extorserit, ut esset offensionis obtentus. |
3 | Adversus ea Antipater, non verborum referens vicem, sed rerum assertionem, scidit vestem: et nudus vestimentorum, plenus vulnerum, diloricato amictu, offerens oculis circumstantium spectatae indicia virtutis: En, inquit, malevolentiae meae in Caesarem testimonia: defendant reum, quae tamquam animi lumina micant. |
4 | Has ego cicatrices tibi, Caesar, voluntatis internae obsides tribuo. |
5 | Haec ego fidei meae depono pignora, et inscriptos cordi apices gero. |
6 | Si civibus non creditur, hostes interrogentur, pro quo vulnera illa susceperim. |
7 | Quid in me aliud, nisi fidem quam tibi deferrem, persequebantur? At obiectat mihi Pompeii gratiam: fateor, Caesar, me non hominum, sed nomini Romano amicum fuisse, idque studuisse egregie, ut vestrae reipublicae mea officia impenderentur. |
8 | Militavi itaque non uni, sed omnibus: fuerit mihi charus Pompeius, sed ante mihi ille coepit amicus esse, quam Caesari esset inimicus. |
9 | Tuus ille gener erat, et tu socer illius. |
10 | Cum esset in partibus Iudaeae, iuvi, ut imperatorem Romanum; non tamen ea pro illo quae pro te, excepi vulnera. |
11 | Tibi impendi vades mortis, et ictus telorum excepi hostilium. |
12 | Quid mirum autem, si captivus vulnerum decus nescit? et fugitivus quid sit fides, ignorat? Quid autem perpetuus hostis obiiciat mihi, nisi vestram amicitiam? Mirum sane videtur, quod accusatum quemquam Romanos adeat Antigonus, quos bello soleat incessere, atque apud eos exutum se imperio queratur, cuius usum ac negotium, non ad sui potentiam, nec ad insigne domesticum, sed ad lacessenda arma Romana, et ulciscenda patris germanique exitia desideraverit. |
13 | Ingratus salutis tribunal Romanum non timeat, sed etiam audeat ultro incessere, cum sciat istic rebellionis suae consortem poenas luisse. |
14 | Ubi Antipater finem dicendi fecit, Caesar pronuntiat dignum magis sacerdotio Hyrcanum videri: Antipatro autem detulit potestatis electionem. |
15 | Tum ille eumdem arbitrum honoris et moderatorem expetens, atque in eo qui honorem daret, ponens mensuram honoris, astute satis et verecunde decus tulit et incrementum potentiae. |
16 | Totius enim Iudaeae procurator factus est Antipater: sane poposcit, ut muros Iudaeae qui bello diruti fuerant, aedificaret. |
17 | Tantumque negotium datae fidei securus, et postulavit et impetravit. |
18 | Eaque, ut moris erat Romanis imperatoribus, arbitrio Caesaris in Capitolio scripta sunt, quae insignia honoris Antipatro conferenda Caesar aestimavisset, ut suae iustitiae, et meritorum viri, posteritatis quoque cognitioni indicia exstarent. |
19 | Prosecutus autem Caesarem Antipater ex Syria, in Iudaeam flexit iter. |
20 | Et primo, quem Pompeius destruxerat murum, in veterem statum reformavit. |
21 | Deinde tumultus repressit, conveniens singulos affectu parentis, nunc mollioribus monitis, nunc minis; ut quae pacis essent potius quam belli, sequenda arbitrarentur, neve exasperarent animum regis. |
22 | Qui si inoffensus maneret, civem praestaret: si commoveretur, tyrannum exhiberet; et si mitis esset natura Hyrcanus, caverent tamen ne eum contumelia exacerbarent: sibi quoque studium esse, ut in medium consuleret, pro sollicitudine pia non pro potestate. |
23 | Sed si navare aliqua tentarent, vindicandi animum sibi non defuturum, Romanorumque amicitiam potius, quam dominationem experirentur. |
24 | Cui enim dubium foret ex amicis in arma erupturos, si eum cui regnum ipsi firmaverant, cognovissent regno exutum? Simul quia lenitudine ingenii tardiorem Hyrcanum noverat ad exsequendas publicorum munerum necessitates, filiis suis dividendam tuendae regionis curam putavit, quod ille impar tantae moli imperioque esset. |
25 | Phaselum itaque seniorem ex liberis praesulem Hierosolymis et ducem militiae constituit. |
26 | Herodem quoque minorem natu atque admodum adolescentem pari honore Galilaeae praefecit. |
27 | Qui ubi potestatem adeptus est, natura acrior ad obeunda negotia, statim ingenio suo materiam invenit. |