Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XXIV.
1 | Pergamenus Mithridates cum omni manu quam secum deduxerat, Pelusiacis repulsus obstaculis, in urbe Ascalone resederat. |
2 | Desperatoque transitu, et conatu irrito, nec iam se committere bello audebat, locis iniquioribus et impar viribus. |
3 | Cui Antipater Arabas primum in auxilium adscivit, deinde tria millia Iudaeorum valida manu et munita armis secum perduxit. |
4 | Commovit etiam Syriae potentes in adiumentum ipsius, et Ptolemaeum qui habitabat in Libano, et Iamblichum, et Ptolemaeum alterum. |
5 | Quorum freti societate, etiam alii populi ad bellum accensi sunt. |
6 | Quibus adiunctis viribus fretus Mithridates, Pelusium accessit, et cum transitu prohiberetur, obsidionem adortus est. |
7 | Quo loci Antipater praeclarum militiae documentum dedit: siquidem resistentibus oppidanis, cum summa vi belli utrimque decerneretur, primus cum suis dirupta murorum parte in qua ipse praeliabatur, urbem irrupit, eamque cepit. |
8 | Nec tamen hic finis laboris adiumentique; sed etiam, cum introrsum exercitus pergeret, et circa eam quae appellatur Oniae regio, IudaeiAegyptii vellent resistere quo intercluderent iter, rursus Antipater, non solum removit praelium, sed etiam ad exercitum iuvandum, quae necessaria forent usui humanitatis, ab ipsis qui arma contra paraverant, ministrari effecit. |
9 | Unde Memphitae quoque animos a praelio revocaverunt, et se Mithridatis societati volentes dedidere. |
10 | Qui praetergressus suspectiora, cum reliquis Aegyptiis conserendum ratus, liberioribus quidem locis, sed validioribus viris, regionis ipsius cuius incolatus Iudaeorum exercitus appellabatur, strenue decertavit; adeo ut praerupto sese periculo daret, ac pene exstinctus foret, nisi Antipater videns totum in quo Mithridates erat, dextrum cornu a cohorte urgeri, ex alia quoque parte includi flumine, nec ullum effugium viris, irruisset a cornu sinistro super eos qui Mithridatem cedentem persequebantur; quos eo usque insectatus est, donec omnis hostium populus exstingueretur. |
11 | Eo praelio octoginta solos Antipater viros de suis amisit, super octingentos Mithridates, ita ut ipse praeter spem evaserit: atque haec uno momento clades secuta. |
12 | Antipater multis vulneribus corpore exceptis, egregium virtutis suae testimonium apud Caesarem invenit: Mithridate praesertim non solum suae absolutionis interprete, sed etiam fortitudinis praedicatore: quibus rebus egregie Caesar delectatus, in honorem Antipatrum, ut oportebat, inter amicos recepit. |
13 | Deinde, ubi ea quae Aegypto forent constituenda disposuit, atque in Syriam processit, Romanae eum reipublicae honoribus affecit: talentum quoque contulit, caeteraque ut probato sibi viro gratiae suae pignora impertivit. |
14 | Hyrcano etiam summum sacerdotium de sententia Antipatri volens firmavit. |