Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XXIII.
1 | Cognita utriusque nece, Ptolemaeus qui susceperat Aristobuli germanos et uxorem Alexandri, Philippionem filium suum in urbem Ascalonem direxit, memoratos fratres accersiturum: ille adveniens suscepit Antigonum atque eius sorores, ut ad patrem deduceret: usu et consuetudine amoris igniculus obrepsit adolescenti, ignoscendo profecto, si scirent tyranni ignoscere; atque alteram de sororibus accepit sibi in coniugii societatem. |
2 | Non tulit hoc Ptolemaeus pater, sed occiso filio, nurum propalam sibi iunxit: morum egregius censor, qui inexoratam in filio damnaret coniunctionem ut ipse se parricidio et incesto contaminaret. |
3 | Pompeio interfecto, qui dum arma Caesaris fugit, spadoni Aegyptio caput suum amputandum praebuit, conversa res: praebuit tamen ea patientia caput, qua tantorum populorum aliquoties victorem decebat, ut in illa victi sorte exsulisque conditione conspiciens rerum humanarum ludibrium et varietatem, gladio cervicem offert, ab eo cui regnum dederat, pro gratia mortem recepturus. |
4 | Post cuius necem mutatio facta, plerisque ex familiaribus Magni amicitiam Caesaris expetentibus, praecipueque Antipatro incredibilem in modum praedito, ad omnes, quorum affectaret amicitiam. |
5 | Omnibus enim necessariae opes, et maxime in praeliorum apparatibus, ubi ex inimicis atque adversariis saepenumero chariores efficiuntur. |
6 | Etenim quia Ptolemaeus Aegypti rex fidem laeserat, ab ipso Caesare bellis gravissimis premebatur. |