monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XXI. <<<     >>> XXIII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XXII.

1 Is Antipater cognovit uxorem cui nomen Cypris, splendidissimo inter Arabiae feminas loco ortam, atque ex ea suscepit liberos quatuor sexus virilis et unam feminam.
2 Viris huiusmodi vocabula: primus Phaselus, sequens Herodes vocatus, tertius Iosippus, quartus Pheroras, et Salome filia.
3 Eaque causa vir egregie factus ad emerendam muneribus atque amicitia societatem potentium, gratiam prae caeteris sibi regis Arabum conciliaverat, quia de locis Arabiae uxoris acceptae praetendebat necessitudinem.
4 Denique adversus Aristobulum decernere praelio parans, filios suos praedicto Arabum regi quasi mutuae charitatis pignora direxit.
5 Quos ille quasi depositum inviolabile susceptos, eo cultu quo liberos domi habuit, et postea repetitos patri reddidit.
6 Sed cum Aristobulus bello superatus, in vinculis haberetur; Alexander filius eius cum secundum conventiones pacis, quibus eum Cassius ad Euphratem rediturus devinxerat, praelio vacaret; cum confinia Persidis haud ullo suspecta Parthorum transitu infestarentur, et blandae tranquillitatis species in Orientis partibus humanas levaret sollicitudines; Caesar transalpinis regionibus Galliarum, Italiae sese infundens, Pompeium Senatumque ultra Ionium mare expulit.
7 Italia exclusus, Aemathiam Magnus petit, eoque diversis ex locis Romana iussit agmina sequi, quod ibi bellum pararet.
8 Quibus intentus gerendis Aristobulus quem Romae vinctum reliquerat, eum Caesar qui inter urbem Romam atque Pompeium medius erat, quoniam de Flaminia in Appiam compendiariis tramitibus Magnum sequebatur, ut vel ipsum exciperet, vel interciperet eius exercitum, vinculis levatum, tributis etiam militaribus numeris in Syriam direxit, ut Iudaeam sibi adiungeret, Pompeiumque a tergo urgeret.
9 Sed in exordio tentamentorum, ubi ad locum pervenit, veneno interemptus, imperfectum negotium reliquit.
10 Opinio mortis eius Pompeii fautoribus ascribebatur: ita lusae sunt dispositiones Caesaris, et destitutae Aristobuli cupiditates, nova quadam mutationum varietate; ut tutior fuerit exsul inter hostes et in vinculis captivus, quam inter suos civis, dominus in cubiculo, rex in convivio.
11 Quo comperto, Pompeius, quod Aristobulus in Iudaea recidiva sibi bella reparare tentaverat, etiam filium eius Alexandrum iugulari iussit, suspectum nimis ob partes Caesarianas.
12 Scipio Cnei mandatis obediens pro tribunali statuit reum, ut species iudicii praetenderetur, accusatoribus quoque adhibitis, atque in eum, qui Romanam rempublicam armis inquietasset, sententia prolata uti pro iuris potius auctoritate quam pro exsecutione praecepti, more quo duces hostium convicti rebellionis, securi percussus existimaretur.
Ambrosius HOME