monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XX. <<<     >>> XXII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XXI.

1 His ita in Iudaea gestis, Gabinius audendum aliquid ratus, in Parthos expeditionem paravit: sed suspecta partium Ptolemaei regis revocaverunt profectum.
2 Nam ab Euphrate in Aegyptum Gabinius iter convertit, usus necessariis ad omnia ministeriis Antipatri et Hyrcani (sed Hyrcani per Antipatrum), qui pecunia, frumento, armis, auxiliis quoque exercitum iuvaret, ac maxime congressiones circa Pelusium, nisi gnaris locorum et totius belli generis Iudaeis omnia procurantibus, Gabinium facile deterruissent.
3 Sed rursus morante exercitu, Alexander Aristobuli filius in Syriam sese alteram, velut in vacuam provinciam immergere moliebatur, nisi rumoribus excitus Gabinius reditum maturavisset, praemissoque Antipatro, revocasset plurimos Iudaeorum ab Alexandri societate: quorum multitudine fretus, parabat omnes quos in regione offenderat, Romanos exsilio dare: denique dilapsis licet Iudaeorum plerisque per Antipatri conventionem, audaciam tamen non deposuerat, praeliumque adorsus in tringinta millibus virorum, verum circa Itabirium montem, fusis decem millibus, aufugit; reliquorum dispersione bellum confectum.
4 Gabinius compositis ad arbitrium Antipatri reipublicae Hierosolymitanae negotiis, inde profectus, Nabathaeos praelio subegit: Mithridatemque et Tigranem fugientes de Perside occulte dimisit: palam tamea militibus intimavit, fuga lapsos.
5 Successit Gabinio Crassus, et profecturus ad Parthicum bellum, omne quod erat Hierosolymis aurum in templo, abstulit: et praeterea duo millia talenta detrahi iussit, quae Pompeius intacta reliquerat: nec longum laetatus: ubi transmisit Euphratem, exercitum amisit, et ipse exstinctus est.
6 Eo successu Parthi laetiores, transeundum in Syriam crediderunt, quos strenue insidiis excepit Cassius, et commissae sibi provinciae finibus repulit, non sine gravi detrimento hostium: cum effuse venientes, quod neminem sibi obsistere ausurum arbitrarentur, locis praeventos angustioribus occupavisset.
7 Denique, fusis suorum pluribus, bellum deseruere.
8 Cassius repulso hoste securus provinciae in Iudaeam irruit, et Tarichaeis deletis, triginta millia Iudaeorum in servitutem vendidit.
9 Pitholaum quoque suspectum doli, quo partes Aristobuli fulciret, iugulari iussit.
10 Neque expers consilii eius Antipater fuit, ut aemulum potentiae quam maxime excluderet.
Ambrosius HOME