Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XX.
1 | Sed Aristobuli fuga reditusque in Iudaeam plerisque plurimum turbarum excitaverat, refluentibus ad eum quos veteris amicitiae gratia sollicitaverat aut res ultimae, quibus remedium ex discordia publica quaerebatur: ima summis miscere cupientibus, atque aliae spes lapsae forent. |
2 | Regressus igitur Aristobulus munitiones aedificare, Alexandriam reparare coeperat: quo comperto, Gabinius Sisinnio et Antonio, Servilioque cum parte exercitus directis, coeptum opus impedivit: desertis enim munitionibus Aristobulus se bello paravit, et quia maiore numero quam usu agmen trahebat, deoneravit armis populi multitudinem, et sola octo millia armatorum coegit, adiuncto quoque Pitholao, qui voluntarius ex Hierosolymis cum viris mille advenerat: deinde orto praelio (imminebant Romani eius cervicibus), aliquamdiu quidem strenue pugnatum, tamen praevaluit virtus Romana, caesa Iudaeorum quinque millia. |
3 | Aristobulus cum mille viris irrupit aciem, et in castelli Macheruntis munimenta sese recepit: duo millia alio dilapsa, adorsi tamen castellani Romani, per biduum ferme dilati: quoniam de ultimo periculo Aristobulus totis viribus decernebat. |
4 | Sed nequaquam diutius sustinere potuit: captus cum filio Antigono, quem pariter fugiens de vinculis secum abduxerat, ad Gabinium missi, et ab eo Romam directi sunt. |
5 | Senatus Aristobulo in custodiam detruso, filios eius ad Bithyniam dimisit, quod Gabinium ferunt epistolis insinuasse: id Aristobuli coniugi promissum, remunerandae sedulitatis eius gratia, ob traditas sibi munitiones. |