monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XV. <<<     >>> XVII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XVI.

1 Obstupefactus Aristobulus dispositionis specie, virorum robore, militum alacritate, sponte occurrit, veniam precatur, pecuniam, urbem, seque offerens.
2 Verbisque in mollibus suppliciter inflexis mitigaverat indignationem Consulis: sed irrita precatione, quia effectus deerat promissionis, non solum negatis pecuniis, sed etiam urbe excluso Gabinio qui oblatam petitum venerat, bellum incubuit.
3 Namque Magnus adhibitis custodibus Aristobulo, urbis moenia speculari coepit, atque explorare diligentius, quibus in locis tentaret irruptionem.
4 Sed cum et valida murorum circumspectaret, quod expugnari nequirent, et templum in urbe haud inferioribus circumdatum munitionibus, et ut geminum esset ingressus periculum et a defensoribus templi, et ab his qui murorum propugnacula tuerentur,.
5 haesit animo dubius, sententiaeque incertus per aliquantulum temporis, cum subito intra urbem orta seditio volentibus Hyrcani sociis urbe recipere Pompeium, renitentibus Aristobuli propugnatoribus; illi portas aperire Magno, isti obserare, bellumque inferre, ne regem eriperent.
6 Sed pluribus quos terror potentiae Romanae auxerat, cessere inferiores, atque in templum sese recepere, soluto ponte qui transitu pervio urbem ac templum medius coniunxerat.
7 Receptus itaque in urbem est exercitus Romanus, et suis manibus Iudaei aperuere portas, non multo post urbis ac templi expugnatoribus futuris.
8 Completumque est illud Davidicum: Deus venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum (Psal. LXXVII, 1).
9 Sponte itaque tradidere regalia sua, cessere aulicis.
10 Pisoni claro inter suos viro et militiae stipendiis exercitato, id negotii commissum est, ut manu valida aulam regiam caeteraque urbis tuenda existimaret: quod ab eo sollicite curatum, quasi ad ea defendenda potius, quam occupanda Romanorum exercitum ductaverit.
11 Ad templi autem irruptionem, quoniam pertinaciter resistebatur, Iudaeos Magnus paravit socios videlicet Hyrcani, ut si fieri posset, aliena Romani mysteria non profanarent: simul ut suis manibus Iudaei fossas replerent, impio ministerio et turpi obsequio servierunt manus eorum in cophino, mentes in sacrilegio (Psal. LXXX, 7): sed nihil proficiebat congestio, cum reniterentur e muris Aristobuli fautores, et desuper afferrent impedimentum: irritaque Pompeio fuissent exordia, nisi incurrentibus sacris religionis diebus, quibus ab omni vacare opere Iudaeos vetus observatio foret, imminere suos aggerendis terrarum tumulis imperavisset: sola enim conserendae manus usurpatione in consuetudinem versa, etiam sabbato, si tamen inferatur praelium, et salute extremum petatur periculum, decernendum sibi ferro Iudaei existimant: reliqua certamina religioni ducunt.
12 Iam vallum excreverat, iam machinae admotae, repugnabant regii murorum altitudine ferociores, nec intermixti praeliis propiore Magni accessu inclinabantur.
13 Stupebat Pompeius acres virorum animos, muri decorem ac magnitudinem, et nusquam remissa officia sacerdotum in medio belli furore: tamquam profunda pax esset nihil deerat sacrificiorum solemnitati, imbellatorum inter iacula mortesque caesorum fundebatur sanguis hostiarum.
14 Victima altaribus imponebatur, ante aram positi feriebantur.
15 Tertius iam mensis anceps adhuc certamen tenebat.
16 Primus Silla ortus Cornelio, Faustus et duo centuriones, quorum uni nomen Furio, alteri erat Fabius, deiecta terra murorum, templum irrupere, singulis sequentibus sese catervis, et circumdantes undique templi interiora, quoscumque repererant, gladiis transverberabant, caedebantur fugientes, repugnantes alii obtruncabantur.
17 Nullus parcendi modus, nec tamen ea saevitia bellantium, obsequia vatum impedita.
18 Nudatis gladiis imminebat hostis: illi tamen sine ulla perturbatione soliti vicem muneris exsequebantur.
19 Nullum intermissum est officii genus.
20 Quidquid ad purificationis solemnitatem, quidquid ad cultus sacri observantiam spectare poterat, impletum est.
21 Tanta erat cura ministerii: atque utinam pro veritate devotionis et fidei fuisset! Maiora quoque a suis orta pericula, quam sibi ab Haebraeis invicem inferebantur, atque intus pugna vehementior, et a seditiosis propius et anceps periculum: a fronte externus hostis, a tergo lateribusque domesticus.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XV. <<<     >>> XVII.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVI.