Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XV.
1 | Sed ubi magnus Pompeius adire Syriam coepit, et Damascum advenit, a Romanis quorum auxiliis infracti, de manibus victoriam amisere, opem postulant, Pompeiumque adeunt, tamquam iusti arbitrum, et minime avarum pecuniae. |
2 | Allegationibus itaque non muneribus (ut ante) niti coepere: quoniam integer animus adversus corruptelam pecuniae, laqueis avaritiae non capiebatur, et gratuito odisse poterat fraterno insidiatum honori: et ideo his eum adorsi querelis, quibus et Aristobulo fieret invidia, quod indignus aliena invaserit, et Hyrcano conciliaretur, cui vel merito vitae, vel aetatis suffragio regnandi ius competeret, astipulante praesertim matris auctoritate, quae et iudicium eligendi habuit et ius conferendi. |
3 | Nec Aristobulus diu abfuit, quamvis nihil in magno pectore, quod suis artibus conduceret, intueretur: praesumebat tamen de Scauri redemptione, seseque eius iactabat societate. |
4 | Venit itaque regio ornatu praeditus, et prope maiore quam solebat stipatus ambitu, ut qui de iustitia dissideret, acquiescendi praeiudicium excluderet, spem obediendi negaret: sed diutius tolerare Romani consulis sublimitatem nequivit, cui mos erat regni exorti regibus imperitare. |
5 | Itaque ubi ad urbem ventum est, cui nomen Diopolis, alio concessit, Romanae dignitatis supercilium dedignatus regni tumore. |
6 | Qua secessione Aristobuli, est non mediocris datus offensioni locus, usque adeo commoto consule, ut statim arma Romanorum in Iudaeam converterentur; coniunctis Syriae etiam plerisque auxiliaribus: quem ubi comperit Aristobulus ad urbem Scythopolim atque inde Coreas appropinquare, unde erat Iudaeae exordium possessionis, confugit in Alexandrium castrum munitum admodum, et in monte altissimo situm. |
7 | Quo cognito, iubet eum Pompeius descendere: at ille tamquam herili praecepto obedire indecorum existimans, periculum potius subeundum, quam obtemperandum imperio animi immodicus arbitrabatur. |
8 | Sed referta populis Romana castra desuper spectans, simul a suis monitus, non lacessendos, quorum in nomen ac potestatem totus prope orbis terrarum concesserat, descendit, pluribusque usus quibus regnum sibi iure delatum astruere contenderat, vel generis debitum necessitudine, vel exercitus iudicio, qui secutus sit validiorem, deseruerit ignavum: vel eventu praelii, vel pacti conventione ad munitionem revertitur. |
9 | Rursus cum Hyrcanus consulem adiisset, vocatus ad iudicium Aristobulus, se se repraesentavit. |
10 | Sed cum adhuc comperendinari cognitionem videret, in castellum regressus est. |
11 | Medius enim inter spem et timorem putabat, quod imperiis eius obediendo ad sui gratiam Pompeium inflecteret. |
12 | Sed ne vi adigeretur iterum imperio cedere, in Alexandriam sese recipiebat. |
13 | Nec praeteriit Magnum regis versutia: iubet eum discedere munitionibus: idque facturum, datis in singulos custodes munitionum litteris, sese astringeret. |
14 | Iussis quidem paruit, quae non audebat refellere: protinus tamen Hierosolymitanis moenibus sese abdidit, et bellum adversum Romanos parare coepit. |
15 | Pompeius quoque fugientem insequi, urgere clausum, neque parandis belli usibus tempus ullum dare. |
16 | Direxit Magni intentionem de Mithridate nuntius, quod morte bellum finiisset. |
17 | Urbs Hierico in finitimis suis Pompeium tenebat, cum rei memoratae indicia venirent: locus prope urbem, in quo balsamum gignitur, virgultisque innascitur, quae lapidibus incidunt pueri agricolarum, perque eas incisiones distillat humor lacrymis pulchre rorantibus. |
18 | Inde vir militiae vetus compositis ordinibus, ad vesperum castra movit, et primo diluculo Hierosolymitanis moenibus astitit, atque improvisus armatas acies infundit. |