monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XIII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XII. <<<     >>> XIV.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XIII.

1 Eodem tempore causa accidit, ut Damascum iuventus dirigeretur, quoniam Ptolemaeus frequentibus incursionibus incolas memoratae urbis terrebat; cuius negotii necessitas occupavit de exercitu Alexandriae validam manum.
2 Cleopatram quoque Tigranes qui Armeniis imperitabat, in urbe cui nomen Ptolemais, obsidione clauserat, quem muneribus Alexandra mulcebat, ut a se averteretur.
3 Quem Lucullus facta irruptione in terras Armeniorum infectis rebus redire coegit, consultius ducentem sua tutari, quam aliena adiungere.
4 Tantis itaque negotiis intenta Alexandra, in morbum incidit.
5 Quam occasionem rapuit Aristobulus ad suas artes; et congregata manu, conspirantibus secum quos fervor naturae praerupta quaeque audendum cupienti adiunxerat, thesauros occupat, eorumque copiis invitavit ad militiam voluntarios ac pretio componit, ut in omnia quae vellet fidem praestarent, atque infulas regis induit.
6 Turbatus animo Hyrcanus, matrem lacrymis conveniebat.
7 At illa spirans ferocia, filios et uxorem Aristobuli in castrum reclusit, cui nomen primo Baris, postea Antonia appellatum, de quo supra memoravimus.
8 Coepta Alexandrae celeri eius obitu destituuntur.
9 In haereditatem omnem Hyrcanus successit, qui vivente adhuc matre dignitatem induerat sacerdotii.
10 Aristobulus virtute et sapientia praestabat: res usque ad contentionem atque congressionem deducta: ubi consertum, plerique relicto Hyrcano, illum alterum bello meliorem secuti.
11 Hyrcanus comitantibus secum qui bello reliqui fuerant, confugit in Antoniam, repertisque filiis et uxore Aristobuli, per obsides salutem invenit, quia ne quid asperum in suos fieret, Aristobulus pacto consuluit.
12 Conventum fratrum huiusmodi fuit ut regno Hyrcanus cederet, atque ad Aristobuli ius omne imperii transiret, nec tamen Hyrcanum inhonorum relinqueret, sed regni exsortem honore alio fungi sineret, quem ipse impertivisset.
13 Transactio huiusmodi etiam religione templi sacrata, assensionem utriusque tenuit voluntariam: inde cum gratia discessum est, ac se invicem salutantes, Aristobulus in aulam regiam sese recepit, Hyrcanus aequanimiter in domum Aristobuli concessit.
Ambrosius HOME