monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XI. <<<     >>> XIII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XII.

1 Hoc successu Aretas etiam a Damascenis ad regnandum expetitus, ut Coeles, Syriaeque imperiritaret, quo Ptolemaeum excluderent, quem maxime infestis odiis persequebantur, nec Iudaeam immunem reliquit incursionis, de qua victor, licet superato Alexandro, secundum utriusque tamen partis conventum discessit, ac revertitur in sua.
2 Alexander autem Pellam evertit, et Gerassem petiit iterum de Theodori possessionibus aliquas sibi adiungere parans, eamque sibi bello vindicavit.
3 Inde in Syriam progressus, Gaulanem et Seleuciam et Gamalam evertit ultus superioris belli contumeliam, ipsas quoque Antiochi munitiones diruit.
4 Quibus ex locis iter in Iudaeam convertit, ac praeter spem cum gaudio totius gentis suscipitur pro mirabili successu rerum gestarum: ubi parta bellandi quies exordium tribuit aegritudinis, atque aliquantulum quartanis febrium vicibus affectus, levato paulisper incommodo, dum negotia repetit militaria, nec modum servat, animo validior quam corpore, comminuit omnem suae vigorem salutis viresque absumpsit, atque ita mortuus est.
5 Viginti itaque et sex annis vario rerum eventu adversum innumeros bellorum tumultus regnum tenuit, et duobus liberis superstitibus, decessit, quos impares regni existimans gubernaculo, summam rem uxoris propriae delegavit sollicitudini, quoniam eam acceptiorem populo cognovit; atque ob hoc apud universos invenisse gratiam, quod etiam ipsa ab immanitate viri semper alienam se faciendam existimaverit, ut non solum refugeret flagitiorum consortia, sed etiam resistendo eius iniquitatibus, totius in se plebis benevolentiam converteret.
6 Nec improvida viri sententia fuit: nam regnandi ius mulier inoffense exercuit, sine ullo feminei sexus impedimento, acquisivit moderandi gratiam sacrae legis observatione.
7 Nam dum attentior circa templum cura exerceretur, et dimissa ministeria fraudis succrevit imperii vigor, nec tamen affectu infracta materno regni cupido.
8 Siquidem ex duobus liberis electus unus ad spem regnandi non potestatem, Hyrcanus vocabulo natu senior, ingenio remissior, Aristobulum vero acriorem animo expertem potestatis, emolliebat privati humilitate.
9 Assuerunt se Pharisaei mulieri, genus hominum secundum legis doctrinam exercitatum, secundum qualitatem affectus callidum, avidum negotiorum, pecuniae appetens, qui captantes elatam mulierculam, secundum scientiam iuris divini extollendo suam fecere, ut pleraque etiam regni negotia ipsis committeret; adhiberent quos vellent: quos vellent excluderent, atque aulico exuerent ministerio.
10 Quid plura? ita se insinuavere, ut commodorum omnium fructus ad eos pervenirent: sumptus et molestiae mulierem solam afficiebant.
11 Nec mediocris mulieri spiritus, ut maxima quaeque auderet, atque supra feminei sexus conditionem praelia disponeret.
12 Siquidem et praestantissimam de suis manum paravit, et peregrini exercitus copias coegit ingentes, ut non solum domi tuta ad omnem regnandi securitatem foret, verum etiam exteris potentibus esset formidabilis.
13 Ea tamen reliquis praestabat omnibus, sed Pharisaeis quasi inferior obtemperabat.
14 Erat Diogenes in regno eius, qui de potentissimis.
15 Alexandri amicis familiaritati eius inhaeserat: eum adorsi obtruncavere, memorantes ipsius consilio octingentos illos in medio urbis ab Alexandro cruci suffixos; in caeteros quoque facinoris auctores quosque, ut pergeret ultio, mandatum.
16 Necabantur itaque, quos Pharisaei praecipiebant, non quos societas sceleris involverat.
17 Quo metu perterriti plerique quibus huiusmodi pericula intendebantur, et maxime praestantiores opibus aut dignitatibus, ab Aristobulo intercessionem imploravere, ut matrem ab exsecutione praecepti severioris, ad meliora inflecteret.
18 Ille sibi gratiam parare cupiens, non detrectavit.
19 Mulier, aegre licet, oranti tamen filio concessit, ut contuitu honorum quos gesserant, qui in huiusmodi invidiam arcessebantur, supremae necis sententia mitigaretur, atque eos tantum quos obnoxios suspectaret, et patrandi flagitii incentores fuisse urbe egredi iuberet.
20 Qui accepta vitae securitate per agros dilapsi sunt.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XI. <<<     >>> XIII.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XII.