Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XI.
1 | Haec spectabat accumbens in medio concubinarum laetus inter escas et pocula, sed magis sanguine quam vino inebriatus: hoc solo facto amplius populum quam bello deterruit: ita ut proxima nocte Iudaeorum octo millia ultra Iudaeam discederent, quibus fugae finis mors Alexandri foret: tantique horror mali quietem regno attulit. |
2 | Sed ubi a domesticis feriatum praeliis exorta est ei causa inquietudinis, Antiochi adversum Arabes expeditio, quam sibi terribilem et periculo futuram arbitrabatur. |
3 | Hic est Antiochus, qui etiam Dionysius appellatur, Demetrii frater a Seleuco ultimus, cui transitum negare cupiens Alexander, inter urbem Antipatridem et Ioppes littora foveis ingentibus ductis, muroque altissimo, turribus quoque e ligno impositis, elusit operam magno suorum labore, nullo hostis impedimento. |
4 | Siquidem negotio facili repletae foveae, turresque exustae, ipse quoque Alexander fuga sibi consuluit, eo tutior, quia nequaquam tanti existimatus, ut eum victor principis loco persequi deberet. |
5 | Nam secundis partibus reservatum, ut itineris obstructi iniuriam acceptam ulcisceretur. |
6 | Rectum autem in Arabas iter direxit, quorum rex in loca praelio opportuna sese contulerat. |
7 | Deinde subito converso equitatu, maxima vi ac multitudine effusas, ac sine ordine ruentes hostium turmas invasere. |
8 | Certatum acriter, quoad Antiochus restitit (renitebatur enim) quamvis exercitus eius quasi more pecorum obtruncaretur. |
9 | Ubi vero et ipse cecidit (nam prae caeteris sese offerre solebat periculis), adversi omnes, quorum maxima pars incerto fugae dispersa exstinguitur, reliquis in vicum cui Annana nomen, coactis, atque alimentorum inopia consumptis, vix paucissimi ex his tantae cladi superfuere. |