Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT VIII.
1 | Solvit illico mulier, atque exuit vinculis fratres defuncti: regem constituit Alexandrum, cui et procera aetas, et moderatio suffragari aestimabatur. |
2 | Qui ut regnum adeptus est, fratrem quem adverterat regni competitorem, statim interemit. |
3 | Reliquum, qui supererat ex fratribus, vitae ac saluti potius quam regno intentum, reservavit, vacuum negotiorum: continuoque (ut se habet inquietudo morum) bello pacem mutavit. |
4 | Congressuque habito adversus Lathyrum Ptolemaeum, plurimos quidem hostium interfecit, sed ad Lathyrum victoria defluxit. |
5 | Cui tamen victoriae fructum ademit Cleopatra mater coacta in Aegyptum concedere, ut mortem sibi imminentem evaderet. |
6 | Eius absentiam aucupatus Alexander, dum regni eius partes invadere cupit, etiam Theodorum in se convertit, quoniam potissima quaeque de eius possessionibus sibi associaverat. |
7 | Improviso itaque impetu Theodorus regias opes occupavit, decem millia quoque Iudaeorum praelio fudit, sed super plagam non fractus Alexander plura adhuc de hostium partibus suo imperio adiunxit, captarumque urbium populos servitio subegit. |
8 | Hos bellandi successus domestica seditio interpolavit, et orta de conviviis usque ad bellum contentio processit. |
9 | Familiari peste huiusmodi Iudaeorum viris, ut de epulari ludo sese in arma excitent, ac nisi peregrina auxilia regi praesto fuissent, seditio praevaluerat. |
10 | Sed adventitia manu, aegre licet, compressa est tamen, octo millibus ferme Hebraeorum interemptis; inde in Arabiam iter direxit, ac nonnullae eius urbes subactae: tributa quoque Moabitis et Galaaditis iure victoriae ascripta. |
11 | Unde regressus in Amathunta, Theodoro tantis eius successibus stupefacto, vacuum defensoribus castellum inveniens, sine mora expugnavit. |
12 | Non usquequaque tamen otiosus Obedias rex Arabum fuit, nec inulta diu regni sui passus dispendia. |
13 | Nam insidiis opportune locatis omnem excercitum eius delevit, conclusum vallis, profundo et multo camelorum agmine attritum. |
14 | Evasit tamen Alexander, et fugiens de praelio, Hierosolymitanae urbis receptacula petit, invisus suis quoniam recruduerant odia aerumnae eius occasione, quia tantae potentiae metu premebantur. |
15 | Nec silentio tegebatur animorum discordia, aut verbis tantummodo exercebatur, praelio non uno, sed plurimis decertatum. |
16 | Quibus exstincta fere quinquaginta Iudaeorum millia quos Alexander interemit, suis, quam hostibus perniciosior, et maiore victor detrimento, quoniam regni sui vires vincendo attriverat. |
17 | Unde ne ipse quidem iam suis victoriis delectabatur, aversusque a praelio, arte tractabat sibi subditos, ut iam non armis premeret, sed verbis urgeret, ac solis sermonibus offensionum genera dissolveret. |
18 | Nihil proficiebat ad colligendam sibi gratiam, quoniam fictis facinora praeponderabant, atque ipsa repentina conversio ad poenitentiam morumque inaequalitas saeva passim suspecta habebatur. |