monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT VII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , VI. <<<     >>> VIII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT VII.

1 Itaque immoderata moestitudine eo prorupit morbi vis, ut evulsis visceribus, sanguinem vomitu oris reiiceret: quem puer aulicus, regiis usibus praebens ministerium, foras extulit, atque imprudens facti, quod casu potius quam industria gerebatur, ad eum locum pervenit, in quo Antigonus fuerat exstinctus; illic supra rorantes adhuc fraterni sanguinis maculas, percussoris sanguinem effudit.
2 Clamor subito factus et gemitus intuentium, eo quod profunda quadam dispositione Domini libatus perempti scelestissimi parricidae sanguis videretur.
3 Sono excitus causam quaesivit: cum sileretur, elicuit studio quaerendi et metu indignationis.
4 Cuius accepto indicio, suffusos oculos lacrymis, et quantum erat in eo virtutis, ingemiscens: Haud, inquit, rependitur meritis meis congrua vicissitudo: neque enim Dei oculum tam impii machinator sceleris praeterire poteram.
5 Matura flagitii ultio subest, et iam digno convenior parricidii mei pretio.
6 Vale corpus: quousque animam fratri matrique condemnatam detines? Quid per partes eis libo meum sanguinem? in me omnis (si qua est pietas) contorqueat manus spiculum, ac me omnes filii germanique ultores pietatis gladio transfigant.
7 Mactetur hostia parricidalis, atque immoletur violatae necessitudini: totum simul caro noxia sanguinem evomat.
8 Non viscerum meorum cruciatibus et lenta tabe daemonium exsaturetur, quod me in tam nefarios ausus saevi facinoris impegit.
9 His dictis, finem imperii ac vitae dedit.
10 Vix anno functus potestate regia, propter quam parricidium non effugerat.
Ambrosius HOME