monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT VI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , V. <<<     >>> VII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT VI.

1 Is, ut accepimus, cum vidisset Antigonum praetereuntem, ut fratrem reviseret, dicit ad eos qui numero discipulorum eius annectebantur: Papae! nunc mihi bonum est mori, quando mihi mortua veritas est: vivit Antigonus, quem necesse est hodie interfici, locus autem eius neci decretus Stratonis turris, qui sexcentis hinc stadiis abest: hora iam diei quarta est.
2 Tempore itaque excluditur praedestinatae mortis fides.
3 Haec ubi dixit, intentius ipse secum conferre coepit, quomodo eum fefellisset opinio.
4 Nec multo post indicium defertur interfectum esse Antigonum in hypogeo ad Stratonis turrim, qui locus simili vocabulo aeque ut ille qui erat in maritimis Caesareae, nuncupari solebat.
5 Quo facinore patrato, Aristobulus secum ipse reputans, quid sceleris admiserit, in morbum ipse incidit.
6 Erat in oculis parricidium, perturbatio in animo, nec alibi ullum intervallum dissimulationi dabat.
7 Defigebatur in imis visceribus dolor: invidia in miserationem versa est, quo innocentem peremisset contra ius germanitatis: tanti sceleris immanitas mentem exulcerabat: non somnus oculis, non quies animo dabatur.
8 Serpebat caeco vulnus dolore, coquebantur aegra praecordia, ac durae sollicitudines sauciabant invalidos artus, et crebro gemitu pulsabant alta nimis suspiria.
Ambrosius HOME