Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT V.
1 | Continuo enim regem adeunt improbissimi homines, invidiam excitant, quod pompam armatorum celebratiorem, quam privatis mos est, direxit, ostentui vulgo futuram, ne quis conatibus eius obviare auderet. |
2 | Tanto apparatu non aliud nisi necem regis, et usurpandi imperii potentiam affectatam. |
3 | Haud difficile aeger animus invalido fessus corpore impulsus est, ut credibile duceret, quod pro vero asserebatur: maxime cum dies sacratus religioni, mendacii suspicionem excluderet, pompa excitaret invidiam, infirmitas metum adderet, armatorumque cohors fidem patrandi sceleris impleret. |
4 | Itaque prius quam sibi probaretur tentamentum aliquod flagitii parricidalis, stipatores suos cum armis iubet in hypogeo locari obscuro, qui advenientem Antigonum dolo necarent, nec exspectarent imperium regis, sed ipsi exstinguerent. |
5 | Sane mandato per nuntios praemisso, ut inermis veniret, eis indicii qualitatem nupta Aristobulo in adversum mutavit, ut per illos coniuratos sibi insinuari faceret, Antigono fratrem eius delectatum esse armorum decore, quibus proxime accinctus affuerat, sed prae aegritudine intentius non considerasse: nunc petere omnem illum ornatum bellicum quem sibi composuit, ad fratrem deferat: gratum hoc regi futurum, si armatus adesset. |
6 | Antigonus dolum non praevidit: dicto paruit eo studiosius, quo magis placere regi pariter et fratri desiderabat: decumbebat Aristobulus in castro, cui nomen primo Baris, postea Antonia fuit, videlicet ab Antonio triumviro donatione et appellatione cum urbis dignitate. |
7 | Eo postquam Antigonus appropinquavit, atque accessit ad illum obscurum transitum, conspicientes armatum venisse regii stipatores, adorsi repente iuvenem, praecepto satisfaciunt, atque imprudentem opprimunt. |
8 | Is locus Stratonis turris appellabatur, quo deceptum vocabulo Iudam qui erat Essenus genere, opinio est frequens: quem sive probitate vitae suae, sive mystica observatione, saepe quae futura erant annuntiasse, historia vetus prodidit. |