Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT II.
1 | Dignum igitur ut crudelitatis eius seriem non praetereamus, quo iudicium Ioannis etiam post mortem probetur, qui summam publicae rei seniori committendam filio haudquaquam existimavit, quem tanto declinaturum furore a pietatis lege et norma iustitiae praevidebat. |
2 | Haud scio, morum ne eius contuitu, an insita gratia sacerdotum principibus, ut his aliqua quae futura erant, etiam minus dignis infunderentur. |
3 | Facinus miserabile fuisse, qui fratribus inviderent amorem naturae: inde mali prima oborta est labes: invidiae commenta consecuta huiusmodi sunt. |