monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT PRIMUM.
>>> Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., II.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT PRIMUM.

1 Bello Parthico, quod inter Machabaeos duces gentemque Medorum diuturnum ac frequens variaque victoria fuit, incentivum principium dedit sacrilegii dolor, quia rex Antiochus cui nomen Illustris, Antiochi regis filius, ubi Aegyptum quoque suo imperio adiunxit, in superbiam elatus, quod ei incerta bellorum prosperavissent, ritus Hebraeorum negligi, ministeria quoque eorum profanari iusserat: idque postulantibus plerisque Iudaeorum, statuere ausus.
2 Quod factum Matathias sacerdos perpeti nequivit: nec solum ipse temperavit a sacrilegio regalique edicto non obtemperavit, verum etiam immolantem simulacris hostias de popularibus suis nactus, gladio transverberavit.
3 Et congregata manu, atque Asidaeis in societatem adscitis, ipse cum filiis suis temerantes usum patrium et iustitias legis, alios necavit, plerosque expulit, bellique sabbato adoriendi auctor fuit, ne simili arte ipsi quoque deciperentur sicut iam plerique eorum dum sabbato bellum suscipere detrectant, irruentibus in sese hostibus multi occubuere.
4 Potentiam prosperi actus dederunt, et perseverandi in viro usque ad extremum vitae studium defensionis et pietatis vigor.
5 Sed cum sibi supremum diem adesse intelligeret, vocatis civibus atque assistentibus liberis hortatus est, ut tuerentur patriam, templique religionem: ducemque his Iudam Machabaeum curae atque sollicitudinis suae successorem reliquit.
6 Qui bello strenuus, consilio bonus, ac prae caeteris fide promptus, quam frequenter innumeras hostium copias parva manu fuderit, prosequi, non est praesentis negotii.
7 Quod tamen brevi colligere datur.
8 Saepe prosperis usus successibus, excitavit in se magnam hostium multitudinem: qua circumfusus undique dum cedere pudori existimabat, refugientibus sociis in praelium ruit.
9 Caesisque quos adversus ierat, a latere circumventus, sed tamen ultus propriam mortem, occiditur.
10 Huic successit Ionathas, non minus virtutis similitudine par, quam naturae germanitate.
11 Qui post multa in bellicis rebus opera, in rebus sacris officia quae circa templi purificationem spectata ac probata sunt, praetenta per dolum amicitiae fide intra urbem hostium clausus, nec longo post intervallo necatus est.
12 Ioannes etiam senior natu frater, et Eleazar iunior caeteris pro religione mortem non recusarunt.
13 Post hos rei summam Simon recepit, ad quam non rudis, sed iam probatus fraternae societatis triumphis appropinquavit.
14 Utinam et ipse tam perspicax ad fraudes cavendas, quam manu validus bellandique artibus satis spectatus.
15 Etenim cum virtutis ope Romanorum ducibus regibusque gentium amicitiam foederavisset, Ptolemaei dolo, generi sui, rogatus ad convivium, inter mensas et pocula cum duobus filiis qui aderant, circumventus atque exutus armis impie neci traditur.
16 Sane praevenit insidias Ioannes ortus ex Simone, cui nomen Hyrcanus, et properavit ad vicinae urbis moenia, ubi a populo propter egregia patris merita, odio quoque hostilis sceleris, expectabatur.
17 Vix denique urbem ingressus est, et iam Ptolemaeus aderat.
18 Sed cum per aliam portam ingredi vellet, repulsus, multitudini cedendum existimavit.
19 Assumpsit illico Ionathas paterni sacerdotii munus, et ad cultum rerum divinarum profectus, statim pietatis obsequia curamque servandae necessitudinis exsequebatur, matrem cupiens fratresque periculo auferre.
20 Congressuque superior factus iustae passionis affectu superabatur, quo minus castro potiretur in quo clausi detinebantur.
21 Nam Ptolemaeus ubi se urgeri videbat, matrem eius atque germanos in muris locabat praecipitandos illico, nisi Ionathas bello quod inferebat, desisteret.
22 Vincebatur iuvenis pietatis metu qui vincebat fortitudinis assumptionem, et iracundiam excitatam in hostem revocabat suorum misericordia.
23 Mater tamen parata ad tormenta tendebat manus, obsecrans non salutis auxilium, sed ultionis solatium.
24 Verebatur enim ne filius plus matri metueret, quam paternae vindictae impenderet: sibi mortem illam loco immortalitatis futuram, qua maritus vindicaretur, et gener impius pro scelere immani poenam exsolveret.
25 Sed iuvenis plus intra se ipsum, quam in hostem praeliabatur.
26 Nam quoties patrem cogitabat, accendebatur.
27 Rursum cum matre verberari atque ad necem aptari videret, moliebatur: revocabat impetum, referebat gradum, quia retrahebat passio.
28 Inter obsidionis moras feriatus ex lege, supervenit annus qui erat septimus.
29 Cessit pietas religioni, soluta obsidio est: sed eo magis Ptolemaei excitata immanitas, ut quorum obiectu poenam evaserat, eos iugulari iuberet.
30 Qui continuo se ultioni exemit, ad Zenonem cui nomen Cotilae Philadelphiae regem confugiens, ut eius ope sese tueretur.
31 Nec Antiochus quievit, qui Simoni patri Ionathae ludibrio suos fuisse exercitus indignabatur: cupiensque adhuc assurgentes Ionathae primitias exstinguere, cum magna veniens manu Hierosolymam, Hyrcanum obsedit.
32 Repulit Hyrcanus auro, quem ferro nequibat, reseratoque (ut Ioseph auctor est) David sepulcro, tria millia auri talenta eruit.
33 Ex quibus trecenta annumeravit Antiocho, ut obsidionem relinqueret, ut pretio emptus abiret.
34 Atque ut facti invidiam levaret, fertur ea pecunia Hyrcanus instituisse primus xenodochia, quibus adventum susciperet pauperum peregrinorum.
35 Aucupatus etiam Antiochi necessitatem, qua Medis bellum inferebat, ultus dispendium est; plurimasque urbes Syriae sibi adiunxit.
36 Samariam quoque ubi postea Sebastia condita est, circumdedit munitionibus, cuius expugnationem Aristobulo et Antigono filiis suis mandavit.
37 Quorum obsidio lenta usque ad diram famem et tetra alimenta humanorum cadaverum clausos coegit.
38 Qua impulsi necessitate, opem ab Antiocho (cui nomen Aspondius) petendam arbitrati, ferentem adiumenta aerumnae societati implicavere.
39 Victus enim a fratribus praelio, fuga sese eripuit nece.
40 Samaritani autem repetita obsidione, captaque et eversa urbe, servitio dati.
41 Quo rerum secundarum processu excitati Aristobulus atque Antigonus impetum non refrigerabant, sed adiungere sibi finitimos bello coactos haudquaquam dissimulandum arbitrabantur; donec invidia oborta, bellum immane exarsit, conspirantibus locorum incolis, et coacta valida manu.
42 Quae tamen victa profundam in reliquum tranquillitatem Ioanni exhibuit, et sibi otium.
43 Hyrcanus trigesimo et primo anno longae quietis gratia functus, diem clausit extremum quinque liberis superstitibus, quod a plerisque beatitudini datur: moderator egregius, et pulchre sobrius, qui nihil umquam vel fortuitus eventibus dereliquerit, in quo actus eius obfuscaretur: uxori summae rei commisit negotia, ipsam consultius ratus rebus publicis moderaturam, filios praescientia quadam animi tenens non diuturnos fore: nec eum fefellit opinio.
44 Siquidem Aristobulus, cui inter fratres aetas provectior, mens promptior, principatum sacerdotii ad regni potentiam vertit, et diadema primus imponere sibi usurpavit: post quadringentos septuaginta quinque annos, triumque curricula mensium, ex quo de Babylone remeans Israel servitio exutus, in suam terram sese recepit.
45 Superbe itaque nec partem ponere caeteris contentus fratribus solum Antigonum honoris specie quem videbatur diligere, mulcebat.
46 Matrem (quia potestatis exsortem, et iudicio viri fraudatam se expostulaverat) alligavit vinculis, et usque eo processit immanitatis parricidali spiritu ferox, ut et ipsam et fratres suos simili modo vinctos arcta custodia detineret, quo prope usque ad mortem suprema fame compellerentur, ni maturius Aristobulus scelesti parricidii merita solvisset: ac primum in ipsum Antigonum ferus animus exasperatur, et de amore in odia convertitur, ut eum ante omnes necaret quem solum sibi consortem imperii pollicebatur: adeo apud improbos affectus vilis, ut cito pravis suggestionibus extorqueatur.
Ambrosius HOME



>>> Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., II.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT PRIMUM.