1 | uel certe ita: cum benedixeris ecclesiam ex gentibus adquisitam et spiritale sacrificium iustitiae coeperit frequentari, tunc et martyres sancti, qui suum pro Christo corpus optulerunt exarandum, tamquam uituli sacris altaribus offerentur, sicut in Apocalypsi Iohannis scriptum inuenimus quia sub altari erant animae eorum qui pro domini Iesu nomine corpora sua optulerunt martyrio, ut Christi sibi gratiam mercarentur. |
2 | cui est honor, gloria, laus perpetua cum deo patre et spiritu sancto a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum amen. |