1 | muri itaque Hierusalem fidei propugnacula, disputationum munimenta, uirtutum culmina sunt: muri Hierusalem ecclesiarum conuentus sunt toto orbe fundati; ecclesia enim dicit: ego murus et ubera mea turris. |
2 | et bene Hierusalem muri ecclesiarum conuenticula, quoniam quisque bona fide atque opere ingreditur ecclesiam fit supernae illius ciuis et incola ciuitatis, quae descendit de caelo. |
3 | hos muros lapidum aedificat structura uiuorum. |