monumenta.ch > Ambrosius > 79
Ambrosius, De apologia David, § 78 <<<     >>> § 80

Ambrosius, De apologia David, § 79

1 et addidit: labia mea aperies, et os meum adnuntiabit .
2 laudem tuam.
3 os peccatoris deus claudit, ne loquatur iustitias dei: iusti aperit, ut loquatur.
4 cuius ergo labia aperit, hunc peccati absoluit reatu.
5 illius autem aperit labia dominus qui accipit uerbum in apertione oris sui.
6 unde et apostolus petit se adiuuari orationibus plebis, ut aperiatur sibi ostium uerbi ad loquendum mysterium Christi.
7 linguam uero pro.
8 sermone accipimus eius qui exultat in dei laudibus.
9 unde et illud sic aestimatur: lingua mea calamus scribae uelociter scribentis, sermo infusus prophetae.
Ambrosius HOME

bnf1732.382