monumenta.ch > Ambrosius > 78
Ambrosius, De apologia David, § 77 <<<     >>> § 79

Ambrosius, De apologia David, § 78

1 Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam.
2 qui enim laudat dominum ab inimcis suis .
3 erit saluus, ut scriptum est.
4 et certe supra dixerat in XXXXVIIII psalmo: peccatori autem dixit deus: quare tu enarras iustitias meas? cum ergo per os suum dixerit quod peccatorem prohibuerit deus suas enarrare iustitias, utique ipse enarrando iustitiam dei declarauit commissum hoc nequaquam sibi inputatum esse peccatum.
Ambrosius HOME

bnf1732.382