Ambrosius, De apologia David, § 77
1 | sequitur: libera me de sanguinib,us, deus deus salutis meae. |
2 | et ad Uri mortem potest referri, quod mandatae necis eius conscius ueniam tanti poscat admissi et quamuis. |
3 | rex legibus absolutus suae tamen reus sit conscientiae. |
4 | quibus uinculis se enodare desiderans diuinum sibi precatur auxilium, ut ab omni criminis perpetrati labe mundetur. |
5 | et reuera cum mitis et corde mansuetus egregia semper dederit sanctus propheta suae mansuetudinis et pietatis insignia, ita ut aduersariis suis frequenter ignouerit atque ab eorum nece putauerit abstinendum, non est mirum quod tam grauiter doleat fundendi sanguinis innoxii sibi obrepsisse peccatum. |
6 | ideo libera11 se a sanguinibus,. |
7 | hoc est a peccatis mortalibus postulauit. |
8 | laudauit dominum deum suum, iustitiam domini praedicauit ideoque addidit: exultabit lingua mea iustitiam tuam. |