monumenta.ch > Ambrosius > 76
Ambrosius, De apologia David, § 75 <<<     >>> § 77

Ambrosius, De apologia David, § 76

1 siue igitur ex persona illius qui gentes uocauit sine ex sua bene posuit: docebo iniquos, quia commutare intimos adfectus potest propositumque conuertere doctrina caelestis et operatio diuina sacrilegis pectoribus studia pietatis infundere, ut hi qui sine lege uiuebant conuertantur ad dominum uerum, qui ante auertebantur, regalis quoque exemplo paenitentiae qui iniquitates et acerba exercent ftagitia corrigantur et fide atque opere conuersi doctrinae remedium salutaris accipiant, ingrediantur domini uias, in quibus nullos erroris anfractus, nulla deuerticula praecipitis prolapsionis offendant.
2 sicut enimbonae uitae specimen et uirtutis exemplar in his uiris est, qui inoffensa uitae suae tempora percucurrerint, ita qui ante actis renuntiantes flagitiis uel incredulitatis erroribus emeudauerint cursum posterioris aetatis iis ad imitandum propositi sunt qui uel opere uel cogitatione labuntur.
Ambrosius HOME

bnf1732.382